10 Cic. Phil. 10, 20–22

20Magna quidem nos spe et prope exploratamagnam ... spem ... exploratam D libertatis causam suscepimus; sed ut concedam incertos exitus esse belli Martemque communem, tamen pro libertate vitae periculo decertandum est. Non enim in spiritu vita est, sed ea nulla est omnino servienti. Omnes nationes servitutem ferre possunt: nostra civitas non potest, nec ullam aliam ob causam nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut careant omnia perpeti possunt, nos ita a maioribus instituti atque imbuti sumus ut omnia consilia atque facta ad dignitatem et ad virtutemad dign. et ad virt. V, Cus.: ad virt. et dign. D referremusreferremus V, Cus.: referamus V2D. Ita praeclara est recuperatio libertatis ut ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. Quod si immortalitas consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur quo diuturnior servitus esset. Cum vero dies et noctes omnia nos undique fata circumstent, non est viri minimeque Romaniminimeque Romani V: nominis Romanique t: nominisque R. bs dubitare eum spiritum quem naturae debeat patriae reddere. 21Concurriturconcurretur ns: concurrunt t undique ad commune incendium restinguendum; veterani quidemquidem Faernus: qui V: que D (qui ... secuti sunt Halm) primi Caesaris auctoritatem secuti conatum Antoni reppulerunt; post eiusdem furorem Martia legio fregit, quarta adflixit. Sic a suis legionibus condemnatus inrupit in Galliam, quam sibi armis animisque infestam inimicamque cognovit. Hunc A. Hirti, C. Caesaris exercitus insecuti sunt; post Pansae dilectus urbem totamque Italiam erexit; unus omnium est hostis. Quamquam habet secum L. fratrem, carissimum populo Romano civem, cuius desiderium ferre diutiusferre civ. diutius D civitas non potest. 22Quid illa taetrius belua, quid immanius? quiqui V: quid si D ob eam causam natus videtur ne omnium mortalium turpissimus esset M. AntoniusM. om. D. Est una Trebellius, qui iam cum tabulis novis reditrediit Lambinus in gratiam; T. PlancusT. om. V et om. D et ceteri pares: qui id pugnant, id agunt ut contra rem publicam restituti esse videantur. Et sollicitant homines imperitos Saxae et CafonesSaxae et Cafones Naugerius (2): Saxas et Cafones V: Saxa Cafo s: saxa captant bnt, ipsi rustici atque agrestes, qui hanc rem publicam nec viderunt umquam nec videre constitutam volunt, qui non Caesaris, sed Antoni acta defendunt, quos avertit agri Campani infinita possessio, cuius eos non pudere demirormiror D, cum videant se mimos et mimas habere vicinos.