39 Cic. Mur. 83–85
83 ↷ Quamquam huiusce rei potestas omnis in vobis sita est, iudices; totam rem publicam vos in hac causa tenetis, vos gubernatis. Si L. Catilina cum suo consilio nefariorum hominum quos secum eduxit hac de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam, si interficere posset, occideret. Petunt enim rationes illius ut orbetur auxilio res publica, ut minuatur contra suumsuum] summum w, Halm furorem imperatorum copia, ut maior facultas tribunis plebis detur depulso adversario seditionis ac discordiae concitandae. Idemne igitur delecti ex amplissimis ordinibus honestissimi atque sapientissimi viri iudicabunt quod ille importunissimus gladiator, hostis rei publicae iudicaretiudicaret ψ2, ed. R: iudicarit cett.? 84Mihi credite, iudices, in hac causa non solum de L. Murenae verum etiam de vestra salute sententiam feretis. In discrimen extremum venimus; nihil est iam unde nos reficiamus aut ubi lapsi resistamus. Non solum minuenda non sunt auxilia quae habemus sed etiam nova, si fieri possit, comparanda. Hostis est enim non apud Anienem, quod bello Punico gravissimum visum est, sed in urbe, in foro – di immortales! sine gemitu hoc dici non potest – non nemo etiam in illo sacrario rei publicae, in ipsa, inquam, curia non nemo hostis est. Di faxint ut meus conlega, vir fortissimus, hoc Catilinae nefarium latrocinium armatus opprimat! ego togatus vobis bonisque omnibus adiutoribus hoc quod conceptum res publica periculumpericulum] peric. Σ (cf. Rosc. Am. 9) parturit consilio discutiam et comprimam. 85Sed quid tandem fiet, si haec elapsa de manibus nostris in eum annum qui consequitur redundarint? Unus erit consul, et is non in administrando bello sed in sufficiendo conlega occupatus. Hunc iam qui impedituri sintsint] sequitur lacuna in codd. (2 vers. et 5 litt. in Σ, 2 vers. in A, variant cett.) * * * illa pestis immanispestis immanis (immanis et A) Aπφψω: om. Σχ prorumpet Aφω: perrumpet Σπψ: perrumperet χ importuna Catilinae prorumpet, qua poqua po… Σχ: qua p. r. Aπψ1: qua populo Romano φ: qua poterit et iam ψ22 advolabit edd. VR: advolavit mei * * * minatur; in agros suburbanos repente advolabit; versabitur in urbein urbe Halm: … … Σχ: L. Catilinae A: in castris (om. versabitur ψ1) πφψω: in rostris Lag. 24 furor, in curia timor, in foro coniuratio, in campo exercitus, in agris vastitas; omni autem in sede ac loco ferrum flammamque metuemus. Quae iam diu comparantur, eadem ista omnia, si ornata suis praesidiis erit res publica, facile et magistratuum consiliis et privatorum diligentia comprimenturcomprimentur Lag. 24. Lambinus: confirmentur (-matur φ) mei.