33 Cic. Mur. 68–69
68 ↷ „Multi obviam prodierunt de provincia decedenti.“ Consulatum petenti soletpetenti. Solet edd. ante Müller fieri; eccuieccui Ascens. (1): et cui codd. autem non proditur revertenti? „Quae fuit ista multitudo?“ Primum, si tibi istam rationem non possimpossum φχ reddere, quid habet admirationis tali viro advenienti, candidato consulari, obviam prodisse multos? quod nisi esset factum, magis mirandum videreturvideretur χφωw: videtur cett.. 69Quid? si etiam illud addam quod a consuetudine non abhorret, rogatos esse multos, num aut criminosum sitsit] est Halm aut mirandum, qua in civitate rogatirogati ψ2: roganti cett. infimorum hominum filios prope de nocte ex ultima saepe urbe deductum venire soleamus, in ea non esse gravatos homines prodire hora tertia in campum Martium, praesertim talis viri nomine rogatos? Quid? si omnes societates venerunt quarum ex numero multi sedentsedent] hic sedent ed. V, Halm iudices; quid? si multi homines nostri ordinis honestissimi; quid? si illa officiosissima quae neminem patitur nonnon] nisi A honeste in urbem introire tota natio candidatorum, si denique ipse accusator noster Postumus obviam cum bene magna caterva sua venit, quid habet ista multitudo admirationis? Omitto clientis, vicinos, tribulis, exercitum totumtotum χψ: motum cett. Luculli qui ad triumphum per eos dies venerat; hoc dico, frequentiam in isto officio gratuitam non modo dignitati nulliusnullius Zumpt: ullius codd. umquam sed ne voluntati quidem defuisse. At sectabantursectabuntur ΣA multi.