31 Cic. Mur. 64–66
64Hos ad magistros si qua te fortuna, Cato, cum ista natura detulisset, non tu quidem vir melior esses nec fortior nec temperantiortemperatior ψ nec iustior – neque enim esse potes – sed paulo ad lenitatem propensior. Non accusares nullis adductus inimicitiis, nulla lacessitus iniuria, pudentissimum hominem summa dignitate atque honestate praeditum; putares, cum inin om. Σπ1 eiusdem anni custodiacustodia] custodiam Σ: custodem ψ2 te atque L. Murenam fortuna posuisset, aliquo te cum hoc rei publicae vinculo esse coniunctum; quod atrociter in senatu dixisti, aut non dixisses aut, si potuissesaut si potuisses Hotoman: aut seposuisses (se pos, Σ) aut codd.: aut si posuisses Halm (2): aut si dixisses Campe, mitiorem in partem interpretarere. Ac te ipsum, 65quantum ego opinione auguror, nunc et animi quodam impetu concitatum et vi naturae atque ingeni elatum et recentibus praeceptorum studiis flagrantem iam usus flectet, dies leniet, aetas mitigabit. Etenim isti ipsi mihimihi isti ipsi χ videntur vestri praeceptores et virtutis magistri finis officiorum paulo longius quam natura vellet protulisse ut, cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi oporteret consisteremusnon consistermus Lambinus. „Nihil ignoveris.“ Immo aliquid, non omnia. „Nihilnihil Angelius: nihil omnino Lag. 9: immo mei gratiae causacausa feceris Naugerius: confeceris mei: concesseris Lag. 9 feceris.“ Immo resistito gratiae, cum officium et fides postulabit. „Misericordia commotus ne sis.“ Etiam, in dissolvenda severitate; sed tamen estsed tamen est ante etiam transp. Hotoman laus aliqua humanitatis. „In sententia permaneto.“ Verovero] enimvero ed. Mediol.: Permaneto vero ed. V aliqua χψ, nisi sententiam sententia alia vicerit melior. 66Huiusce modi Scipio ille fuit quem non paenitebat facere idem quod tu, habere eruditissimum hominem PanaetiumPanaetium Lag. 9: et pane Σ: et pene (pae-A) cett. domi; cuius oratione et praeceptis, quamquam erant eadem ista quae te delectant, tamen asperior non est factus sed, ut accepi a senibus, lenissimus. Quis vero C. Laelio comior fuitfuit supplevi: om Σ in lac., sine lac, cett., quis iucundior eodem ex studio isto, quis illo gravior, sapientior? Possum de L. PhiloPhilo Manutius: Philippo codd., de C. GalloGalo Müller (e Fast. Capitol. a. 511, 588) dicere haec eadem, sed te domum iam deducam tuam. Quemquamne existimas Catone, proavo tuo, commodiorem, communiorem, moderatiorem fuisse ad omnem rationem humanitatis? De cuius praestanti virtute cum vere graviterque diceres, domesticum te habere dixisti exemplum ad imitandum. Est illud quidem exemplum tibi propositum domi, sed tamen naturae similitudo illius ad te magis quiqui] quam w: quoniam Halm ab illo ortus eses ψχω: est cett. quam ad unum quemque nostrum pervenire potuit, ad imitandum vero tam mihi propositum exemplar illud est quam tibi. Sed si illius comitatem et facilitatem tuae gravitati severitatique asperseris, non ista quidem erunt meliora, quae nunc sunt optima, sed certe condita iucundius.