30 Cic. Mur. 62–63
62Hochoc] haec φw, ed. V homo ingeniosissimus, M. Cato, auctoribus eruditissimis inductusinductus] iter (inter ψ) inductus χψ adripuit, neque disputandi causa, ut magna pars, sed ita vivendi. Petunt aliquid publicani; cave necave ne scripsi: cave.. Σ: cave cett. quicquam habeat momenti gratia. Supplices aliqui veniunt miseri et calamitosi; sceleratus et nefarius fueris, si quicquam misericordia adductus feceris. Fatetur aliquis se peccasse et suisui Halm: cui Σ: eius (eiusdem φ) cett. delicti veniam petit; „nefarium est facinus ignoscere.“ At leve delictum est. „Omnia peccata sunt paria.“ Dixisti quippiamquippiam Manutius: quippe iam codd.: „fixum et statutum est.“ Non re ductus es sed opinione; „sapiens nihil opinatur.“ Errasti aliqua in re; male dici putat. Hac ex disciplina nobis illa sunt: „Dixi in senatu me nomen consularis candidati delaturum.“ Iratus dixisti. „Numquam“ inquit „sapiens irascitur.“ At temporis causa. „Improbi“ inquit „hominis estest ψ, ed. R: om. cett mendacio fallere; mutare sententiam turpe est, exorari scelus, misereri flagitium.“ 63Nostri autem illiautem illi, fatebor enim ed. V: enim illi fatebor (fatebor illi Σ) enim codd. – fatebor enim, Cato, me quoque in adulescentia diffisum ingenio meo quaesisse adiumenta doctrinae – nostri, inquam, illi a Platone et Aristotele, moderati homines et temperati, aiunt apud sapientem valere aliquando gratiam; viri boni esse misereri; distincta genera esseesse genera w, Halm delictorum et disparis poenas; esse apud hominem constantem ignoscendi locum; ipsum sapientem saepe aliquid opinari quodquod] quid ΣA nesciat, irasci non numquam, exorari eundem et placari, quod dixerit interdum, si ita rectius sit, mutare, de sententia decedere aliquando; omnis virtutes mediocritate quadam esse moderatasmoderandas ed. V.