29 Cic. Mur. 60–61
60 ↷ Ego tuum consilium, Cato, propter singulare animi mei de tua virtute iudicium vituperare non possumnon possum ψ2: non audeo Lag. 24: om. cett. nolo Boot; non nulla forsitanforsitan in re ψ2 conformare et leviter emendare possim. „Non multa peccas,“ inquit ille fortissimo viro senior magister, „sedsed] sed si ψ, ed. R peccas; te regere possum.“ At ego non tenon te del. Halm; verissime dixerim peccare te nihil neque ulla in re te essete esse] esse w, Halm huius modi ut corrigendus potius quam leviter inflectendus esse videare. Finxit enim te ipsa natura ad honestatem, gravitatem, temperantiam, magnitudinem animi, iustitiam, ad omnis denique virtutes magnum hominem et excelsum. Accessit istucaccessit istuc Ernesti: accessitis tot Σ: accessit his (iis πχ) tot cett.: accessit his dotibus coni. Ernesti doctrina non moderata nec mitis sed, ut mihi videtur, paulo asperior et durior quam aut veritas aut natura patiturpatiatur φψ. 61Et quoniam non est nobis haec oratio habenda aut in imperita multitudine aut in aliquo conventu agrestium, audacius paulo de studiis humanitatis quae et mihi et vobis nota et iucundaiucunda ed. V, Lambinus: iudicanda codd. (etiam B) sunt disputabo. In M. Catone, iudices, haec bona quae videmus divina et egregia ipsius scitote esse propria; quae non numquam requirimus, ea sunt omnia non a natura verumverum] sed ψ1 a magistro. Fuit enim quidam summo ingenio vir, Zeno, cuius inventorum aemuli Stoici nominantur. Huius sententiae sunt et praecepta eius modihuiusmodi w, Halm. Sapientem gratia numquam moveri, numquam cuiusquam delicto ignoscere; neminem misericordem esse nisi stultum et levem; viri non esse neque exorari neque placari; solos sapientes esse, si distortissimi sint, formosos, si mendicissimi, divites, si servitutem serviant, reges; nos autem qui sapientes non sumussimus Wesenberg fugitivos, exsules, hostis, insanos denique esse dicunt; omnia peccata esse paria; omne delictum scelus esse nefarium, nec minus delinquere eum qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum qui patrem suffocaverit; sapientem nihil opinari, nullius rei paenitere, nulla in re falli, sententiam mutare numquam.