9 Cic. Mil. 23–26
23Quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controversia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lectiei lecti Garatoni: electi codd.: et electi iud. del. Ioergensen iudices, isque praepositus estest Orelli: om. codd. quaestioni qui haec iuste sapienterque disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliudaliud iudices E debeatis nisi uter utri insidias fecerit. Quod quo facilius argumentis perspicere possitisperspicere possitis argum. E, rem gestam vobis dum breviter expono, quaeso, diligenter attendite.
24P. Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam videretque ita tractatracta k, Naugerius (1): tractata codd. esse comitia anno superiorevellet om. δ ut non multos mensis praeturam gerere posset, qui non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum conlegam effugere vellet, singulari virtute civem, et annum integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret, subito reliquit annum suum seseque in proximumproximum] annum post prox. add. E, ante prox. Tδ, del. A. Eberhard transtulit, non, ut fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad praeturam gerendam, hoc est ad evertendam rem publicam, plenum annum atque integrum. 25Occurrebat ei mancam ac debilem praeturam futuram suam consule Milone; eum porro summo consensu populi Romani consulem fieri videbat. Contulit se ad eius competitores, sed ita totam ut petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret. Convocabat tribus, se interponebat, CollinamCollinam] coloniam b2 novam dilectu perditissimorum civium conscribebat. Quanto ille plura miscebat, tanto hic magis in dies convalescebat. Ubi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem. 26Servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Appennino deduxerat, quos videbatis. Res erat minime obscura. Etenim dictitabat palamdictitabat palam E: palam dict. Tδ consulatum Miloni eripieripi Miloni E: Mil. eripi Tδ non posse, vitam posse. Significavit hoc saepe in senatu, dixit in contione; quin etiam M.M. unus Ox., Krause: om cett. Favonio, fortissimo viro, quaerenti ex eo qua spe fureret Milone vivo, respondit triduo illum autaut E: ad Tδ summum quadriduo esse periturum; quam vocem eius ad hunc M.