35 Cic. Mil. 95–98
95iudices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodemhoc eodem illo ΣH, cf. Tusc. iii. 31 hic est enim ille voltus semper idem, Att. i. 18. 3 instat hic nunc ille annus egregius loquitur voltu quo videtis. Negat enim sese om. P, qui deficit in verbo insequenti: se post fecisse inser. Baiter, negat ingratis civibus fecisse quae fecerit, timidis et omnia pericula circumspicientibusperic. circumsp. ΣHE: circumsp. peric. Tδ non negat. Plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam quo tutior esset vestra vita suamsuam H: om. ETδ se fecisse commemorat, ut non modo virtute flecteret sed etiam tribus suis patrimoniis deleniretdeliniret Eα, nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus. Senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna ceperitfortuna ceperit Ioergensen: fortunae ceperit Σ(?)H: fortuna dederit ETδ, secum sese ΣH: om. cett. ablaturum esse dicit. 96Meminit etiam vocem sibivocem sibi ΣHE: sibi vocem Tδ praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum; nunc denique, si haec armaarma ΣHE: om. Tδ contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare. Addit haec, quae certe vera sunt, fortis et sapientis viros non tam praemia sequi solere recte factorum quam ipsa recte facta; se nihil in vita nisi praeclarissime fecisse, si quidem nihil sit praestabilius viro quam periculis patriam liberare. Beatos esse quibus ea res honori fuerit a suis civibus, 97nec tamen eos miseros qui beneficio civis suos vicerint. Sed tamen ex omnibus praemiis virtutis, si esset habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam; esse hanchanc esse Σ unam quae brevitatembrevitatem Hb: -tate ETα vitae posteritatis memoria consolaretur, quae efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus; hanc denique esse cuius gradibus etiam in caelum homines viderentur ascendere. 98„De me“ inquit „semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas. Quin hoc tempore ipso, cum omnes a meismeis ΣHb2: suis ETδ: tuis Lambin. inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamentamen om. Σ omni inin om. Σ hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni sermone celebramurcelebramur Hb: -emur ETα. Omitto Etruriae festos et actos et institutos dies. Centesima lux est haec ab interitu P. Clodi et, opinor, altera. Qua fines imperi populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo sed etiam laetitia peragravit. Quam ob rem ubi corpus hoc sit non“ inquit „laboro, quoniam omnibus in terris et iam versaturversabitur Σ et semper hichic ΣH: om. cett. habitabit nominis mei gloria.“