30 Cic. Mil. 81–83
81Etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaretquod dubitaret H idid Hδ: is ET fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestrivestri ΣH: vestri ordinis cett. defensorem fuisse; cum praesertim in talitali H: ea ETδ confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. Sinsin ΣH: si TEδ factum vobis non probaretur – quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari? – sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate. Nam quid esset ingratius quampotius quam ΣH laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur? 82Quamquam hoc animo semper fuimus omnesfuimus omn. ΣHw: omn. fuimus cett. in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura esset nostrafut. esset nostra H: nostra fut. esset ETδ gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus. Nam quae mihi tribuenda ipsiipsi trib. ΣET: trib. ipsa H laus esset, cum tantum in consulatu meomeo om. H pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id quodquod] cum E conabar sine maximis dimicationibuscogitationibus H meis me esse ausurum arbitrarer? Quae mulier interficereinterficere post civem hab. T sceleratum ac perniciosum civem non auderet, si periculum non timeret? Proposita invidia, morte, poena qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est. Populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, viricivis viri om. H fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat. 83Quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi, et, si grata res publicapublica om. H esset, laetaretur; si ingratasin ingrata Σ, tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur.
Sed huius benefici gratiam, iudices, FortunaFortuna om. H populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant. Nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenquenumenque ΣH: -ve cett. divinum, quem neque imperi nostri magnitudo nec solnec sol ΣH: neque sol cett. ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id quod maximum est, maiorum nostrorumnostrorum ΣHw: om. ETδ sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt et nobis suis posteris prodiderunt.