21 Cic. Mil. 55–57
55Age nunc iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate. Semper ille antea cum uxore, tum sine ea; numquam nisi in raeda, tum in equo; comites Graeculi, quocumque ibat, etiam cum in castra Etrusca properabat, tum nugarum in comitatuin comitatu nugarum E nihil. Milo qui numquam, tum casu pueros symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges; ille qui semper secum scorta, semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut virum a viro lectum esse diceres. Cur igitur victus est? Quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro a viatore occiditur; quia, quamquam paratus in imparatos Clodius, ipse ClodiusClodius, ipse Clodius H: Clodius ETδ: del. Richter tamen mulier inciderat in viros. 56Nec vero sic erat umquam non paratus Milo contra illumillum] ipsum ΣH ut non satis fere esset paratus. Semper ipseipse scripsi (ita Reid): ille codd.: del. Garatoni et quantum interesset P. Clodii se interireinterire ΣH: perire ETδ et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat. Quam ob rem vitam suam quam maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat numquam in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebatse proiciebat H. Adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit et perculit ab abiecto; adde inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eiseis Manutius: his codd. poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt. Cur igitur eos manu misit? 57Metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium confiteri. Quid opus est terroreterrore H: tortore ETδ? quid quaeris? Occideritneoccideritne om. H? occiditoccidit om. E. Iure an iniuria? Nihil ad tortorem: facti enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio.