20 Cic. Mil. 53–54
53Videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior. Id vero, iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? Ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabaturversabatur ΣBα, Aul. Gell. i. 16. 5, Macrob. i. 5. 5: -bantur HETb valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabatputabat Hδ: -arat ETw Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnamad pugnandum E potissimum elegeratlegerat Tw, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat? Res loquitur ipsa, iudices, quae semper valet plurimum. 54Si haec non gestagesta non T audiretisaudiritis (-ior- B) ΣBH videritis Σ, sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaretmali cogit. ΣH: cogit mali cett., cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor. Quid horum non impeditissimumimpeditum Σ? vestitus an vehiculum an comes? quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene constrictus esset? – Videte nunc illum, primum egredientem e villa, subito: cur? vesperivespere ΣH: quid necesse est? tarde: qui convenit, praesertim id temporis? „Devertit in villam Pompei.“ Pompeium ut videret? sciebat in Alsiensi esse; villam ut perspiceret? miliens in ea fuerat. Quid ergo eraterat om. E? moramora H: morae ETδ et tergiversatiotergiversatio H: -tionis ETδ: -tiones Baiter: dum hic veniret, locum relinquere noluit.