2 Cic. Mil. 3–6
3 ↷Unum genus est adversum infestumque nobis eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit; qui hesterna etiam contione incitati sunt ut vobis voce praeirent quid iudicaretis. Quorum clamor si qui forte fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis qui semper genus illudillud genus T hominum clamoresque maximos praeprae ΣBHE: pro Tδ vestra salute neglexit. 4Quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem, si quem habetis, deponite. Nam si umquamde bonis ... umquam om. BH de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus potestas vobisvobis om. B, del. Bake iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris datus est ut sua studia erga fortis et bonos civiserga ... civis del. Lange, quae voltu et verbis saepe significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tempore eam potestatem omnem vos habetis ut statuatis utrum nos qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus semper miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus aliquando per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque recreemur. 5Quid enim nobis duobusduobus om. T, iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitumexercitatum E dici aut fingi potest, qui spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? Equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contraet contra Σ improbos senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctisconiunctis Reid: conontiis Σ: co nunriis H: cunctis cett. (cf. Pis. 7) ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eiushuius Σ non modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis viros infringendam. 6Quamquam in hac causa iudices, T. Anni tribunatu rebusquerebusque BHE: rebus Tδ omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem non abutemur. Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esseesse HE: om. BTδ factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quiaquia ΣH: si ETab1 mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis. Sinsin ΣHE: sed si TWδ illius insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique obsecrabo obtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus, hoc nobisnobis (vo- T) saltem (-im ΣH) ΣHT: saltem nobis Eδ saltem ut relinquatur, vitamvitam hoc loco hab. ΣHE, post telisque Tδ ab inimicorum audacia telisque ut impune liceat defendere.