18 Cic. Mil. 47–48
47Videte, iudices, quantae res his testimoniis sint confectae. Primum certe liberatur Milo non eo consilio profectusprofectum E2 esse ut insidiaretur in via Clodio: quippe, si ille obvius ei futurus omnino non erat. Deinde – non enim video cur non meum quoque agam negotium – scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceretdiceret ΣH, Ascon. et Schol.: -erent cett. Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius. Me videlicet latronem acac] et Ascon. sicarium abiecti homines etet] ac ΣBH: om. codd. SM Asconii perditi describebant. Iacentiaceant Σ suis testibus quiqui Garatoni: hi (ii Σ) qui ΣHETδ: iis qui k, Richter: fort. hi=#h## (omissionis nota, cf. Phil. i. 11, vii. 6) Clodium negant eo die Romam, nisi de Cyro audisset, fuisse rediturum. Respiravi, liberatus sumlib. sum, respiravi Quint. ix. 2. 26; non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, videar id cogitasse. 48Nunc persequar cetera; nam occurrit illud: „Igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit in Albano mansurus.“ Si quidem exiturusex ΣH ad caedem e villa non fuisset. Video enim illum qui dicatur de Cyri morte nuntiasse non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare. Nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius RomaRoma om. Schol. proficiscens reliquerat morientem? Testamentum simul obsignavi, una fuitestam. simul obsign., una fui scripsi: test. Cyri simul obsign. cum Clodio una fui Σ(?)BH: una fui test. Cyri simul obsign. cum Clodio E: eod. ordine sed om. Cyri Tδ; testamentum autem palam fecerat et illum heredem et me scripserat. Quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei nuntiabatur?