16 Cic. Mil. 41–44
41 ↷Quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela, quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis non dubitavit occidere? 42praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore – scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus – omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscureobsc. quae Twδ cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levemrumorem fabulam falsam fictam levem BE: rum. fab. fictam falsam levem T: rum. fictam levem H: rum. fab. fictam falsam δ perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur. Nihil est enimenim est Tδ tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt. 43Hunc igitur diemdiem igitur Tδ campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat? Quam hoc non credibile estest H: om. ETδ in hoc, quam idem in Clodio non dubitandum, qui se ipsequi se ipse Stangl: qui se ille ΣH: quin se ille ET: quin se δ interfecto Milone regnaturum putaret! Quid? quod caput est audaciaeaudaciae hoc loco hab. HE, Severianus Rhet. L. p. 361, ante est Tδ, om. unus Ox., del. Ferrarius (fort. ex iud. ortum), iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem? In utro igitur haec fuit? in Milone qui etiam nunc reus est facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio qui ita iudicia poenamque contempserat ut eum nihil delectaret quod aut per naturam fas esset aut per leges liceret? 44Sed quid ego argumentor, quid plura disputo? Te, Q. PetiliPetili om. H, appello, optimum et fortissimum civem; te, M. Cato, testor, quos mihi divina quaedam sors dedit iudices. Vos ex M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis vivo Clodio, periturum Milonem triduo. Post diem tertium gesta res est quam dixerat. Cum ille non dubitaritdubitarit Severian.: -aret codd. aperire quid cogitaretcogitaret H: -arit ET (quid ... dubitare om. ab1), vos potestis dubitaredubitare] cogitare H quid fecerit?