11 Cic. Mil. 30–31
30Haec sicutisicuti ET: sicut Pδ: si ut Quintil. iv. 4. 2; Iulius Victor, p. 416, Schol. exposui ita gesta sunt, iudices: insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est. Nihil diconihil dico post sit hab. T quid res publica consecuta sit, nihil quid vos, nihil quid omnes boni: nihil sane idid] quod P prosit Miloni, qui hoc fato natus est ut ne se quidem servare potuerit quin una rem publicam vosque servaret. Si id iure fieri non potuitiure fieri non potuit P: fieri iure non posset ET: iure non posset δ, nihil habeo quodquid P defendam. Sin hoc ethoc et] hoc P ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et ferisferis etiam beluis P natura ipsa praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope possent a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omnibus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris sententiis esse pereundum. 31Quod si ita putasset, certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab illo neque tum primum petitum, quam iugulari a vobis, quia se non iugulandum illi tradidisset. Sin hoc nemo vestrum ita sentit, illud iam in iudicium venit, nonnon hoc loco hab. ETδ, ante illud P occisusne sit, quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis saepeiam saepe T quaesitum est. Insidias factas esse constat, et id est quod senatus contra rem publicam factum iudicavit; ab utro factae sint incertum est. De hoc igitur latum estde hoc ... est om. T ut quaereretur. Ita et senatus rem, non hominem notavit et Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit.