10 Cic. Mil. 27–29
27Catonem statim Favonius detulit. Interim cum sciret Clodius – neque enim erat id difficileid difficile T: diffic. id E: id facile a: difficile b scire a Lanuvinisa Lanuvinis ETw: om. δ (in lac a) – iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem XIII Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum, quod erat dictator Lanuvi Miloquod erat dictator Lanuvi Milo del. Bake, Roma subito ipse profectus pridie est ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni insidias conlocaret; atque ita profectus est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus est, quae illo ipso die habita estquae illo ipso die habita est del. Bake, relinqueret, quam, nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset. 28Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est, dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset. Obviam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullis impedimentis, nullis Graecis comitibus, ut solebat, sine uxore, quod numquam ferenumquam fere om. T: cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu. 29Fit obviam Clodio ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus. Statim complures cum teliscum telis om. Schol. in hunc faciunt de loco superiore impetum; adversiadversi] adgressi Schol. raedarium occidunt. Cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet, illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirenturadorirentur Milonem Schol., partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos qui post erant; ex quibus qui animo fideli in dominum et praesentiet praesenti E: erant et praesenti Ta: erant et praesentes b fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari viderent, dominoet domino P succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonis – dicam enim aperteaperte P: om. cett. non derivandi criminis causa, sed ut factum est – nec imperante nec sciente nec praesente dominodomino post imperante hab. Schol., quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.