8 Cic. Marcell. 23–26
23 ↷Omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni quae iacere sentis belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque prostrata: constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae libidines, propaganda suboles, omnia quae dilapsadilapsa Haγ: delapsa AVβ iam diffluxeruntdifflux. Bm: deflux. αELa: fluxerunt h severis legibus vincienda sunt. 24Non fuit recusandum in tanto civili bello, tanto animorumtantoque an. γ ardore et armorum quin quassata res publica, quicumque belli eventus fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et praesidia stabilitatis suae, multaque uterque dux faceret armatus quae idem togatus fieri prohibuisset. Quae quidem tibi nuncnunc tibi γ omnia belli volnera sanandasananda aαβ: curanda γ sunt, quibus praeter te mederi nemo potest. 25Itaque illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi: „Satis diu vel naturae vixidiu ... vixi αβa: te diu ... vixisse hm vel gloriae.“ Satis, si ita vis, fortasse naturae, addamaddam α: addo βγ etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae certe parum. Qua re omitte, quaeso, istamquaeso, istam αah: istam, quaeso βm doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo esse sapiens. Saepe enim venit ad meas aurisauris meas β te idem istud nimis crebro dicere, satis te tibisatis te tibi α: tibi satis te BDLγ: tibi te satis E vixisse. Credo, sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli natus esses. Omnium salutem civium cunctamque rem publicam res tuae gestae complexae suntnunc cum omnium ... compl. sunt (sint a) γ; tantum abes a perfectione maximorum operum ut fundamenta nondum quae cogitas ieceris. Hic tu modum vitae tuae non salute rei publicae, sed aequitate animi definies? Quid, si istud ne gloriae quidemquidem Schol.: quidem tuae αγ: tuae quidem β satis est? cuius te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis. 26Parumneparumne αL: parumne igitur BDEγ, inquies, magnamagna αβ: gloriam magnam γ relinquemus? Immo vero aliis quamvis multis satis, tibi uni parum. Quicquid est enim, quamvis amplum sit, id est parum tum cum est aliquid amplius. Quod si rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit ut devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres in quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura quam gloriae; si quidem gloria est inlustris et pervagata magnorum vel in suos civiscivis om. γ vel in patriam vel in omne genus hominum fama meritorum.