6 Cic. Flacc. 13–15
13 ↷ Itaque hanc partem totam relinquam; tantum a vobis petam, iudices, ut, si quid ipsi audistis communi fama atque sermone de vi, de manu, de armis, de copiis, memineritis; quarum rerum invidia lege hac recenti ac nova certus est inquisitioni comitum numerus constitutus. 14Sed ut hanc vim omittam, quanta illa sunt quae, quoniam accusatorio iure et more sunt facta, reprehendere non possumus, queri tamen cogimur! primum quod sermo est tota Asia dissipatus Cn. Pompeium, quod L. Flacco esset vehementer inimicus, contendisse a Laelio, paterno amico ac pernecessario, ut hunc hoc iudicio arcesseret, omnemque ei suam auctoritatem, gratiam, copias, opes ad hoc negotium conficiendum detulisse. Id hoc veri similius Graecis hominibus videbatur quod paulo ante in eadem provincia familiarem Laelium Flacco viderant. Pompei autem auctoritas cum apud omnis tanta est quanta esse debet, tum excellit in ista provincia quam nuper et praedonum et regum bello liberavit. Adiunxit illa ut eos qui domo exire nolebant testimoni denuntiatione terreret, qui domi stare non poterant, largo et liberali viatico commoveret. 15Sic adulescens ingeni plenus locupletis metu, tenuis praemio, stultos errore permovit; sic sunt expressa ista praeclara quae recitantur psephismata non sententiis neque auctoritatibus declarata, non iure iurando constricta, sed porrigenda manu profundendoque clamore multitudinis concitatae.