70 Cic. Cluent. 198–201

198 ↷ Quam doleoquam doleo Classen: quando codd. abesse ab huius iudicio L. VolusenumVolusenum Naugerius: Volusienum codd., summo splendore hominem ac virtute praeditum! Vellem praesentem possemposse ed. Guar. P. Helvidium Rufum, equitem Romanum omnium ornatissimum, nominare. Qui cum huius causa dies noctesque vigilaret et cum me hanc causam doceret, in morbum gravem periculosumque incidit; in quo tamen non minus de capite huius quam de sua vita laborat. Cn. Tudici senatoris, viri optimi et honestissimi, par studium exex Graevius: et (om. a) codd. testimonio et laudatione cognoscetis. Eadem spe sed maiore verecundia de te, P. Volumni, quoniam iudex es in A. Cluentium, dicimus. Et ne longum sit, omnium vicinorum summam esse in hunc benivolentiam confirmamus. Horum omniumomnium horum s studium, 199curam, diligentiam meumque una laborem, qui totam hanc causam vetere instituto solus peroravi, vestramquevostramque ΣA simul, iudices, aequitatem et mansuetudinem una mater oppugnat. At quaeatque ΣAπφ mater! Quam caecam crudelitate et scelerecrudelitatem et sceleri ΣA ferri videtis, cuius cupiditatem nulla umquam turpitudo retardavit, quae vitiis animi in deterrimas partis iura hominum convertit omnia, cuius ea stultitia est ut eam nemo hominem, ea vis ut nemo feminam, ea crudelitas ut nemo matrem appellare possit. Atque etiam nomina necessitudinum, non solum naturae nomen et iura mutavit, uxor generi, noverca fili, filiae paelexpelex Σ: pellex cett.; eo iam denique adducta est utiuti ΣAπφt: ut cett. sibi praeter formam nihil ad similitudinem hominishomini ΣAπ reservaritreservaret ΣAπa. 200Qua re, iudices, si scelus odistis, prohibete aditumprohibite a matris a fili sanguine, date parenti hunc incredibilem dolorem ex salute, ex victoria liberum, patimini matrem, ne orbata filio laetetur, victam potius vestravostra Σψ aequitate discedere. Sin autem, id quod vestra natura postulat, pudorem bonitatembonitatem] veritatem b2ψ2a virtutemque diligitis, levate hunc aliquando supplicem vestrum, iudices, tot annos in falsa invidia periculisque versatum, qui nunc primum post illam flammam aliorum facto et cupiditate excitatam spe vestrae aequitatis erigere animum et paulum respirare a metu coepit, cui posita sunt in vobis omnia, quem servatum esse plurimi cupiunt, servare soli vos potestis. 201Orat vos Habitus, iudices, et flens obsecrat ne se invidiae quae in iudiciis valere non debet, ne matri cuius vota et preces a vestris mentibus repudiare debetis, ne Oppianico, homini nefario, condemnato iam et mortuo condonetis.