7 Cic. Cluent. 19–22
19Nunc iam summatim exponam quibus criminibus Oppianicus damnatus sit ut et constantiam A. Cluenti et rationem accusationis perspicere possitis. Ac primum causa accusandi quae fuerit ostendam ut id ipsum A. Cluentium vi ac necessitate coactum fecisse videatis. 20Cum manifesto venenum deprehendisset quod vir matris Oppianicus ei paravisset, et res non coniectura sed oculis et manibuset man. Σψa: ac man. Mbς tenereturteneretur Mμ: retineretur b2ψ2a, neque in causa ulla dubitatio possetpossit Σ esse, accusavit Oppianicum; quam constanter et quam diligenter postea dicam; nunc hoc scire vos voluivolui vos Σa, nullam huic aliam accusandi causam fuisse nisi utiuti Mσψ: ut Σba propositum vitae periculum et cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaretvitaret Mμ: evitaret Σa: devitaret B. Atque ut intellegatis eisiis Manutius: his Mμa accusatum esse criminibus Oppianicum ut neque accusator timeretimeret a neque reus sperare debueritdebuerit Mμ: potuerit Σa, pauca vobis illius iudici crimina exponam; quibus cognitis nemo vestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad StaienumStaienum PΣb2ψ2: Stalenum Mμ: Scaienum a atque ad pecuniam confugisse. 21Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit M. et N. AuriosM. et N. Aurios P: M. Aurium et Numerium Aurium αa: M. et Num. Aurios Mμ et Cn. MagiumCn.] Numerium αa, ita mox et filiam Magiam nuptam Oppianico. M. Aurius adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q. Sergi senatoris, eius qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud eum fuit in ergastuloin ergastulo fuit P. N. autem Aurius, frater eius, mortuus est heredemque Cn. Magium fratremfratrem Pa: fratrem suum Mμ reliquit. Postea Magia, uxor Oppianici, mortua est. Postremo unus qui reliquus erat Dinaeae filius Cn. Magius est mortuusmortuus est Σba. Is heredem fecitheredem fecit PΣa: fecit heredem Mμ illum adulescentulumadolescentulum Σb2s: adolescentem cett. Oppianicum, sororis suae filium, eumque partiri cum Dinaea matre iussit. Interim venitinterim venit] intervenit Σa index ad Dinaeam neque obscurus neque incertus qui nuntiaret ei filium eius, M. Aurium, vivere et in agro Gallico esse in servitute. 22Mulier amissis liberis, cum unius reciperandi filireciperandi filii PΣa: filii reciperandi Mμ spes esset ostentata, omnis suos propinquos filique sui necessarios convocavit et ab eis flens petivit ut negotium susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium quem tamen unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset. Haec cum agere instituisset, oppressa morbo est. Itaque testamentum fecit eius modi ut illi filio HSHS P: om. Mμa CCCC P: CCCLIII Mμ: quadraginta αa CCCC milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque eisiis Garatoni: his Mμa diebus paucis est mortuamortua est Σa. Propinqui tamen illi, quem ad modum viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum M. AuriumM. Σa: om. Mμ cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt.