69 Cic. Cluent. 195–198

195Vos, iudices, quos huic A. Cluentio quosdam aliosquosdam alios ΣAπφ: quos alios t: alios cett.: quasi aliquos Classen deos ad omne vitae tempus fortuna esse voluit, huius importunitatem matris a fili capite depellite. Multi saepe in iudicando peccata liberum parentumparentium Aφ (cf. Rosc. Am. 67) misericordiae concesserunt; vos ne huius honestissime actam vitam matris crudelitati condonetis rogamus, praesertim cum ex altera parte totum municipium videre possitis. Omnis scitote, iudicesincredibile dictu est, sed a me verissime diceturomnis Larinatis qui valuerunt venisse Romam ut hunc studio frequentiaque sua quantum possentpossent a: possint (-it χ) cett. in tanto eius periculo sublevarent. Pueris illud hoc tempore et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in praesentia communi Italiae pacecommuni Italiae pace om. π1, ed. Guar., nonnon Madvig: in codd. domesticis copiis esse tutumtutum Naugerius: totum codd.. Quos tamen ipsos aeque et eos quos praesentis videtis huius exspectatio iudici dies noctesque sollicitat. 196Non illi vos de unius municipis fortunis arbitrantur sed de totius municipi statu dignitate commodisque omnibus sententias esse laturos. Summa est enim, iudices, hominis in communem municipi rem diligentia, in singulos municipes benignitas, in omnis homines iustitia et fides. Praeterea nobilitatem illam inter suos locumque a maioribus traditum sic tuetur ut maiorum gravitatem, constantiam, gratiam, liberalitatem adsequatur. Itaque eisitaque iis b2a: itaque χ: ita quis cett. eum verbis publice laudant ut non solum testimonium suum iudiciumque significent verum etiam curam animi ac dolorem. Quae dum laudatio recitatur, vos, quaeso, qui eameam a: iam cett. detulistis adsurgite. 197Ex lacrimis horum, iudices, existimareexistumare ΣA potestis omnis haec decuriones decrevisse lacrimantis. Age vero, vicinorum quantum studium, quam incredibilis benivolentia, quanta cura estquam … cura est om. b1χψ1! Non illi in libellis laudationem decretamlaudationem decretam b2ψa: laudationum decreta cett. miserunt, sed homines honestissimos, quos nossemus omnes, huc frequentis adesse et hunc praesentis laudare voluerunt. Adsunt FerentaniFerentani b2a: Frentrani ΣAπb1: Frentani φχψ Marrucini πb: Marrucinii cett., homines nobilissimi, Marrucini item pari dignitate; Teano Apulo atque Luceria equites Romanos, homines honestissimoshonestissimos homines bψ Boviano Beroaldus: Boiano codd., laudatores videtis; Boviano totoque ex Samnio cum laudationes honestissimae missae sunt, tum homines amplissimi nobilissimique venerunt. 198Iam qui in agro LarinatiLarinate ΣA praedia, qui negotia, qui res pecuariaspecuarias Manutius: pecuniarias codd. habent, honesti homines et summo splendore praeditiet … praediti om. b1, difficile dictu est quam sint solliciti, quam laborent. Non multi mihi ab uno sic diligi videntur ut hic ab hisiis Σχa universis.