68 Cic. Cluent. 192–194

192 ↷ Iam vero quod iter Romam eius mulieris fuisse existimatis? quod ego propter vicinitatem Aquinatium et FabraternorumFabraternorum Beroaldus: Afraternorum codd.: Alfaternorum Gruter (cf. Plin. N. H. iii. 5. 63) ex multis audivi et comperi; quos concursus in his oppidis, quantos et virorum et mulierum gemitus esse factos? Mulierem quandam Larino advolareLarino advolare scripsi cf. supr. et §§ 18, 25): Larino atque illam codd.: Larinatim illim Müller: Larino adesse atque illam Peterson, usque a mari supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia quo facilius circumvenire iudicio capitis atque opprimere filium possetpossit Σ1πφ? 193Nemo erat illorum, paene dicam, quin expiandum illum locum esse arbitraretur quacumque illa iter fecisset, nemo quin terram ipsam violari quae mater est omnium vestigiis consceleratae matris putaret. Itaque nullo in oppido consistendi potestas ei fuit, nemo ex tot hospitibus inventus est qui non contagionem aspectus fugeret; nocti se potius ac solitudini quam ulli aut urbiaut urbi] aut turpi ΣAπφ aut hospiti committebat. 194Nunc vero quid agat, quid moliatur, quid denique cotidie cogitet quem ignorare nostrumnostrum pauci dett.: nostrorum mei putat? Quos appellarit, quibus pecuniam promiserit, quorum fidem pretio labefactare conata sit tenemus. Quin etiam nocturna sacrificia quae putatputat φχ: putet cett. occultiora esse sceleratasque eius preces et nefaria vota cognovimus; quibus illa etiam deos immortalis de suo scelere testatur neque intellegit pietate et religione et iustis precibus deorum mentis, non contaminata superstitione neque ad scelus perficiendum caesis hostiis posse placari. Cuius ego furorem atque crudelitatem deos immortalis a suis aris atque templis aspernatos esse confido.