67 Cic. Cluent. 190–192

190 ↷ Ita quodita quod] itaque edd. VR apud ceteros novis inter propinquos susceptis inimicitiis saepe fieri divortia atque adfinitatum discidia vidimusvidimus Σbψa: videmus Mς, haec mulier satis firmum accusatorem filio suo fore neminem putavit, nisi qui in matrimonium sororem eius anteante Mμ: antea Σa duxisset. Ceteri novis adfinitatibus adducti veteres inimicitias saepe deponunt; illa sibi ad confirmandas inimicitias adfinitatis coniunctionemadfinitates coniunctiones Σ pignori fore putavit. 191Neque in eo solum diligens fuit ut accusatorem filio suo compararet sed etiam cogitavit quibus eum rebus armaret. Hinc enim illae sollicitationes servorum et minis et promissis, hinc illae infinitae crudelissimaeque de morte Oppianici quaestiones, quibus finem aliquando non mulieris modus sed amicorum auctoritas fecit. Ab eodem scelere illae triennio post habitae Larini quaestiones, eiusdem amentiae falsae conscriptiones quaestionum; ex eodem furore etiam illa conscelerata exsectio linguae; totius denique huiushuius Mμ: eius Σa ab illa est et inventa et adornataornata s comparatio criminis. 192Atque his rebusrebus] hic desinit M cum instructum accusatorem filio suo Romam misisset, ipsamisisset, ipsa Σψ2a: ipsa misisset cett. paulisper conquirendorum et conducendorumet conducendorum om. s testium causa Larini est commorata; postea autem quamquam Σψ2a: cum cett. appropinquare huius iudicium ei nuntiatum est, confestim huc advolavit ne aut accusatoribus diligentia aut pecunia testibus deesset, aut ne forte matermater] reliquam partem orationis pallidiore atramento add. Σ: finem orationis 'noviter repertum' (ita monitum est in πφ) habent praeter bχψa novi testes Aπφ hoc sibi optatissimum spectaculum huius sordium atque luctus et tanti squaloris amitteret.