65 Cic. Cluent. 182–185

182Post triennium igitur agitata denuodenuo Halm: denique codd. quaestio de viri morte habebatur. Atat Lambinus: et codd. de quibus servisservis] habebatur add. codd., ego delevi (cf. § 89)? nova, credo, res obiecta, novi quidam homines in suspicionem vocati sunt. De Stratone et de Nicostrato. Quid? Romae quaesitum de istis hominibus non erat? Itane tandem, mulier iam non morbo sed scelere furiosa, cum quaestionem habuisseshabuisses Σψ2a: habuisset Mμ Romae, cum de T. Anni, L. RutiliL. om. a, P. Saturi, ceterorumceterorum Σa: et ceterorum Mμ honestissimorum virorum sententia constitutum esset satis quaesitum videri, eadem de re triennio post isdem de hominibus nullo adhibito non dicam viro, ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro, in fili caput quaestionem habere conata eses ψ2a: est Mμ? 183An hoc dicitismihi enim venit in mentem quid dici possit, tametsi adhucadhuc Mμ: ab hoc αa non esse hocesse hoc Σs: esse cett. dictum mementotecum haberetur de furto quaestio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum? Hoc uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa veritas emergit et innocentiae defensio interclusa respirat, quod aut ei qui in fraudein fraude scripsi: in fraudem Σs: ad fraudem Mμ callidi sunt non tantum audent quantum excogitant, aut ei quorum eminet audacia atque proiecta est a consiliis malitiae deseruntur. Quod si aut confidens astutia aut callida esset audacia, vix ulloullo iis a (contra B) obsisti modo possetpossit ΣB. Utrumutrum] verum a furtum factum non est? At nihil clarius LariniLarini Σa: Larini fuit Mμ. An ad Stratonem suspicio non pertinuit? At is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est indicatus. An id actum non est in quaerendo? Quae fuit igiturigitur alia Σψ2a: alia igitur cett. alia causa quaerendi? An id quod vobis dicendumvobis dicendum Σa: dicendum vobis Mμ est, et quod tum Sassia dictitavit: cum de furto quaereretur, tum Stratonem isdem in tormentis dixisseStratonem … dixisse αa: Strato … dixit Mμ de veneno? 184Hemhem scripsi: item αa: en Mμ hoc illud est quod ante dixi: mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. Nam tabellae quaestionis plures proferuntur quae recitatae vobisquevobisque Angelius: nobisque Mμa editae sunt, illae ipsaeillae istae Σa quas tum obsignatas esse dixit; in quibus tabellis de furto nulla litteranulla littera αa: littera nulla Mμ invenitur. Non venit in mentem primumprimum αa: primam Mμ orationemorationem Mμ: in ratione Σ: in oratione b2ψ2s: fort. narrationem Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adiungerealiquod dictum adiung. Σa: aliquid (-quod ψ2) adiung. dictum Mμ de veneno quod non percontatione quaesitum sed per doloremper dolorem Σψ2a: dolore Mμ expressum videretur? Quaestio de furto est, veneni iam suspiciosuspicio Σa: suspicione Mμ superiore quaestione sublata; quod ipsumipsa Σa haec eadem mulier iudicarat quae, ut Romae de amicorum sententia statuerat satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omnibus servis Stratonem illumillum ut Σ dilexerat, in honore habuerat, commodis omnibus adfecerat. 185Cum igitur de furto quaereretur, et eo furto quod ille sine controversia fecerat, tum ille de eo quod quaerebatur verbum nullum fecit? de veneno statim dixit, de furto si non eo loco quo debuit, ne in extrema quidem aut media aut aliquaaliqua Σa: in aliqua Mμ denique parte quaestionis verbum fecit ullum?