64 Cic. Cluent. 178–181

178 ↷ Unum, alterum, tertium annum Sassia quiescebat, ut velle atque optare aliquid calamitatis filio potius quam id struere et moliri videretur. 179Tum interim Q.Q. Orelli: om. codd. Hortensio Q. Metello consulibus ut hunc Oppianicum aliudaliud Sylvius: aliquid codd. agentem ac nihil eius modi cogitantem ad hanc accusationem detraheret invito despondit ei filiam suam, illam quam ex genero susceperat, ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe devinctum possetposset Manutius: possit codd. habere in potestate. Hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi. Cum esset in aedibus armarium in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri, noctu duos conservos dormientis occidit in piscinamque deiecit; ipse armari fundum exsecuit et HS XX Manutius: om. codd. et auri quinque pondo abstulit uno ex servis puero non grandi conscio. 180Furto postridie cognito omnis suspicio in eos servos qui non comparebant commovebatur. Cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, homineshomines] homines quaerebant ψ2a requirebant Zielinski (in litteris ad me datis): om. codd. (cf. Class. Rev. xix. 168) quonam modo fieri potuisset requirebant. Quidam ex amicis Sassiae recordatus est se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte dentatamdentatam Priscian. (K. ii. 113): dentum (-tium t) codd. et tortuosam venire serrulamserrolam ΣBbψ1 qua illud potuisse ita circumsecaricircumsecari Angelius: circumsecare codd. (etiam B) videretur. Ne multa, perquiritur a coactoribus, invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. Hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae indicavit; homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur. 181Constituitur quaestio de furto. Nam quid quisquam suspicari aliud potest? An hoc dicitis, armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperatareciperata Σψ1a: recuperata cett., occisis hominibus institutam esse quaestionem de morte Oppianici? cui probatis? quid est quod minus veri simile proferre potuistispossitis Madvig? deinde, ut omittam cetera, triennio post mortem Oppianici de eius morte quaerebatur? Atque etiam incensa odio pristino Nicostratum eundem illum tum sine causa in quaestionem postulavit. Oppianicus primo recusavit. Postea cumcum Lambinus: quam codd. illa abducturam se filiam, mutaturam esse testamentum minaretur, mulieri crudelissimae servum fidelissimum non in quaestionem detulitdetulit Mommsen: tulit codd. sed plane ad supplicium dediditdedidit Arusian. s. v. dedo: dedit codd..