63 Cic. Cluent. 176–178
176Post mortem eius Sassia moliri statimmoliri statim Σa: statim moliri Mμ, nefaria mulier, coepit insidias filio; quaestionem habere de viri morte constituit. Emit de A. RupilioRutilio Σs quo erat usus Oppianicus medico Stratonem quendamquendam] hic defic. Mς usque ad honestissimorum § 182, lac. supplet Σ in pag. dimidiata: supplem. in textu hab. bχψa, quasi ut idem faceret quod Habitus in emendo Diogene fecerat. De hoc Stratone et de AsclaAscla Σt: Asela ψ2s: assecla bχ quodam servo suo quaesituram esseesse] sese Baiter dixit. Praeterea servum illum Nicostratum quem nimium loquacem fuisse ac nimium domino fidelem arbitrabatur ab hoc adulescente Oppianico in quaestionem postulavit. Hic cum esset illo tempore puer et illa quaestio de patris sui morte constitui diceretur, etsi illum servum et sibi benivolum esse et patri fuisse arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare. Advocantur amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi, homines honesti atque omnibus rebus ornati. Tormentis omnibus vehementissimisvehementissime a quaeritur. Cum essent animi servorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione dicerent, tamen, ut arbitror, auctoritate advocatorumadvocatorum] et vi tormentorum add. codd., del. Halm adducti in veritate manserunt neque se quicquam scire dixerunt. 177Quaestio illo die de amicorum sententia dimissadimissa b2χψ2: demissa cett. est. Satis longo intervallo post iterum advocantur. Habetur de integro quaestio; nulla vis tormentorum acerrimorum praetermittitur; aversariaversari Manutius: adversarii (-i t) codd. advocati et iamet iam Manutius: etiam codd. vix ferre posse, furere crudelis atque importuna mulier sibi nequaquam ut sperasset ea quae cogitasset procedere. Cum iam tortor atque essent tormentatormenta essent Ernesti ipsa defessa neque tamen illa finem facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus populi ornatus et summa virtute praeditus, intellegere se dixit non id agi ut verum inveniretur sed ut aliquid falsi dicere cogerentur. Hoc postquam ceteri comprobarunt, ex omnium sententia constitutum est satis videri esse quaesitum. 178Redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa proficiscitur cum suis maerens quod iam certe incolumem filium fore putabat, ad quem non modonon modo in Σ verum crimen sed ne ficta quidem suspicio perveniret, et cui non modo aperta inimicorum oppugnatio sed ne occultae quidem matris insidiae nocere potuissent. Larinum postquam venit, quae a Stratonea Stratone (-nem Σ) Σb1χψ1: Stratonem ψ2t: per Stratonem b2s illoillo] illud ψ2 venenum antea viro suo datum sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit.