62 Cic. Cluent. 172–175
172 ↷ Quid huic cum Habito? Nihil, atque adeoideo Σs, quod ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam simultas. Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suumscelus suum Σba: suum scelus Mσψ et illius periculum committebat? Cur igiturigitur αa: deinde Mμ tu qui pietate ad accusandum excitatus es hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? cur non Habiti exemplo usus es ut per illum qui attulisset venenum de hoc praeiudicaretur? 173Iam vero illud quam non probabile, quam inusitatum, iudices, quam novum, in pane datum venenum! Faciliusne potuit quam in poculo, latentiuslatentius Naugerius: latius Mμa potuit abditum aliqua in parte panis quam si totum conliquefactum in potione esset, celerius potuit comestumcomestum αa: comesum Mμ quam epotum in venas atque in omnis partispartis omnis ΣBt corporis permanare, facilius fallere in pane, si esset animadversum, quam in poculo, cum ita confusum esset ut secerni nullo modo posset? 174At repentina morte periit. Quod si esset ita factum, tamen ea res propter multorum eius modi casum minimecasum minime b2ψ2a: mortem satis Mμ firmam veneni suspicionem haberethaberet αa: non haberet Mμ; sisi] quodsi αa esset suspiciosum, tamen potius ad aliospotius ad alios Σa: ad alios potius Mμ quam ad Habitum pertineret. Verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur. Id ut intellegatis et mortem eius et quem ad modum post mortem in Habitum sit crimen a matre quaesitum cognoscite. 175Cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum se ad L. QuinctiumL. Quinctium αa: C. Quinctilium Mμ contulisset, ibi primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque aegrotavit. Cum esset una Sassia eaque Sex. Albioeaque Sex. b2ψ2a: ea questio Σ: et Statio Mμ quodam colono, homine valentivalenti Σa: valente Mμ, qui simul esse solebat familiarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna pati possetpati non possit Σ, et ius illud matrimoni castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servolus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiaredomino renunt. Σa: renunt. domino Mμ solitus esse. Interea Oppianicus cum iam convalesceret neque improbitatem coloni in Falernoimprob. col. in Fal. Σa: in Fal. improb. col. Mμ diutius ferre posset et huc ad urbem profectus esset – solebat enim extra portam aliquid habere conducti – cecidisse dede ψ2a: ex Mμ equo dicitur et homo infirma valetudine latus offendisse vehementer et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices, eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid habet, id intra parietes in domestico scelere versetur.