60 Cic. Cluent. 164–168

164 ↷ Cognoscite nunc id quod ad vestrum ius iurandum pertinet, quod vestri iudici est, quod vobis oneris imposuit ea lex qua coacti huc convenistis, de criminibus veneni, ut omnes intellegant quam paucis verbis haec causa perorari potuerit, et quam multa a me dicta sint quae ad huius voluntatem maxime, ad vestrum iudicium minime pertinerent. 165Obiectum est C. VibiumC. om. a CapacemCapacem Mμ: Capacum Σ: Cappadocem b2ψ2a ab hoc A. Cluentio veneno esse sublatum. Opportune adest homo summa fide et omni virtute praeditusPretorius Σa, L. Plaetorius, senator qui illius Vibi hospes fuit et familiaris. Apud hunc ille Romae habitavit, apud hunc aegrotavit, huius domi est mortuus. Atat (aut M) heres est Cluentius Mς: om. bψa heres est Cluentius. Intestatum dico esseesse dico Σ mortuum possessionemque eius bonorum ex edicto praetorisex edicto praetoris ψ2a (?Σ): praetoris edicto Mμ huic illius sororis filio, adulescenti pudentissimo et in primis honesto, equiti Romano, datam, N. Cluentio quem videtis. 166Alterum venefici crimen Oppianico huic adulescenti, cum eius in nuptiis more Larinatium multitudo hominum pranderet, venenum Habiti consilio paratum; id cum daretur in mulso, Balbutium quendam, eius familiarem, intercepisse, bibisse, statimque esse mortuum. Hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus verbisverbis om. Quintil. ix. 2. 48 dicerem perper αa: om. Mμ quae nunc paucis percurrit oratio mea. 167Quid umquam Habitus in se admisit ut hoc tantum ab eo facinus non abhorrere videatur? quid autem magno opere Oppianicum metuebat, cum ille verbum omnino in hac ipsa causa nullum facere potuerit, huic autem accusatores viva matreviva matre Σa: matre viva Mμ deesse non possintpossint Σa: possent Mμ? idid Σa: om. Mμ quod iam intellegetis. An ut de causa eius periculi nihil decederet, ad causam novum crimen accederet? Quod autem tempus veneni dandi illo die, illailla Σa, Quintil.: in illa Mμ frequentia? per quem porroporro] deinde Quintil. datum? unde sumptum? quae deinde interceptio poculi? cur non de integro autem datum? Multa sunt quae dici possunt, sed non committam ut videar non dicendo voluisse dicere; res enimenim Σa: enim iam Mμ se ipsa defenditdefendit Σa: defendat Mμ: defendet C. Stephanus. 168Nego illum adulescentem quem statim epoto poculo mortuum esse dixistis omnino illo die esse mortuum. Magnum crimencrimen αa: om. Mμ et impudens mendacium! Perspicite cetera. Dico illum, cum ad illud prandium crudior venisset et, ut aetas illailla om. ΣB fert, sibi tamentamen ed. V: tum Mμa non pepercisset, aliquot dies aegrotasse et ita esse mortuum. Quisquis] qui Σ huic rei testis est? Idem qui sui luctus, pater; pater, inquam, illius adulescentis, quemquem] ad (ad s) quem Σa propter animi dolorem pertenuis suspicio potuisset ex illo locoloco] luctu Sylvius testem in A. Cluentium constituere, is hunchunc Mμ: nunc Σa suo testimonio sublevat; quod recita. Tu autem, nisi molestum est, paulisper exsurge; perfer hunc dolorem commemorationis necessariae, in qua ego diutius non morabor quoniam, quod fuit viri optimi, fecisti utut Σbψa: uti Mς ne cui innocenti maeror tuus calamitatem et falsum crimen adferretadferret] adderet Σ: adduceret s.