59 Cic. Cluent. 160–164

160 ↷ Atque ut existimetis me necessariome necessario Σa: necessario me Mμ de his rebus de quibus iam dixerim pluribus egisse verbis, attendite reliqua; profecto intellegetis ea quae paucis demonstrari potuerintpotuerint Σa: potuerunt Mμ brevissime esse defensa. 161Cn. DecidioDecidio bψa (cf. C. I. L. 1187. 8): Decitio M: Decio ς (cf. Tac. Dial. 21) Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in calamitate eius ab huius familia factam esse dixitdixit Σa: dixisti Mμ: dixistis Manutius a nullo Bs. Ab nullo ille liberalius quam a Cluentio tractatus est. Huius illum opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc cum ipse tum omnes eius amici necessariiqueomnes eius amici necessariique (om. omnes ς) ΣMμ: eius amici necessariique omnes a cognorunt. Anchari et Paceni pastoribus huius vilicosvillicos Σ, Sylvius: villicum cett. vim et manus attulisse. Cum quaedam in callibuscallibus Ernesti: collibus Mμa, ut solet, controversia pastorum esset orta, Habiti vilici rem domini et privatam possessionem defenderunt. Cum esset expostulatio facta, causa illis demonstrata sine iudicio controversiaque discessum est. 162P. Aeli testamento propinquus exheredatus cum esset, heres hic alienior institutus est. P. Aelius Habiti merito fecit, neque hic in testamento faciendo interfuit, idque testamentum ab huius inimico Oppianico est obsignatum. FloroFloro Σa: Florio Mμ legatum ex testamento infitiatum esse. Non est ita; sed cum HS XXXXXX] sexcenta triginta Σ scripta essent pro HS XXXXXXXX Σ: XXX M: CCC μa neque ei cautum satiscautum satis Σa: satis cautum Mμ videretur, voluit eum aliquid acceptum referre liberalitati suae. Primo deberideberi Mμ: debere a negavit, post sine controversia solvit. CeiCei Σψ2a: GN. Mμ cuiusdam Samnitis uxorem post bellum ab hoc esse repetitam. Mulierem cum emisset aa Σa: de Mμ sectoribus, quo tempore eam primum liberam esse audivit, sine iudicio reddidit CeioCeio a: Celo (-io μ) Mμ. 163Ennium esse quendam cuius bona teneat Habitus. Est hic Ennius egens quidam calumniator, mercennarius Oppianici, qui permultos annos quievit; deinde aliquando cum servisservis a: servi Σ: servo Mμ Habiti furti egit, nuper ab ipso Habito petere coepit. Hic illoillo] fort. in illo privato iudicio, mihi credite, vobisnobis ed. V isdem fortasse patronis calumniam non effugiet. Atque etiam, ut nobis renuntiatur, hominem multorum hospitumhospitem Σa, A. BiviumA. Bivium ΣMs: A. Brivium bψ: Ambivium t quendam, coponem de via Latina, subornatis qui sibi a Cluentio servisque eius in taberna sua manus adlatas esse dicat. Quo de homine nihil etiam nunc dicere nobis est necesse. Si invitaverit, id quod solet, sic hominem accipiemus ut moleste ferat se de via decessisse. 164Habetis, iudices, quae in totam causamcausam αa: vitam Mμ de moribus A. Cluenti quem illi invidiosum esse reum voluntesse reum volunt Σa: reum (re niti b2ψ2) volunt esse Mμ annos octo meditati accusatores conlegerintcollegerint Σ: collegerunt cett., quam levia genere ipso, quam falsa re, quam brevia responsuresponsu Mς: responso αa: responsa b1ψ1!