58 Cic. Cluent. 158–160
158 ↷ Non enim debeo dubitare, iudices, quin, si qua ad vos causa eius modi delata sit eius qui lege non teneatur, etiam si is invidiosus aut multis offensus esse videatur, etiam si eum oderitis, etiam si inviti absoluturi sitis, tamen absolvatis et religioni potius vestraereligionibus … vestris (nostris s) Σa quam odio pareatis. 159Est enim sapientis iudicisiudicis] meminisse se hominem add. b2ψ2a (?Σ) cogitare tantum sibi a populo Romano esse permissum quantum commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem datam verum etiam fidem habitam esse meminisse; posse quem oderit absolvere, quem non oderit condemnare, et semper non quid ipse velit sed quid lex et religio cogatcogat om. a cogitare; animadvertere qua lege reus citetur, de quo reo cognoscat, quae res in quaestione versetur. Cum haec sunt videnda, tum vero illud est hominis magni, iudices, atque sapientis, cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit, non se reputare solum essereputare solum esse Σa: putare esse solum Mμ necnec Σb: neque cett. sibi quodcumque concupierit licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem; libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque omnis amovere maximiquemaximique Manutius: maximeque codd. aestimare conscientiam mentis suae quam ab dis immortalibus accepimus, quae aa Σbs: ab cett. nobis divelli non potest; quae si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu et summa cum honestate vivemus. 160Haec si T. Attius aut cognovisset aut cogitasset, profecto ne conatus quidem esset dicere, id quod multis verbis egit, iudicem quod ei videatur statuere et non devinctum legibus esse oportere. Quibus de rebus mihi pro Cluenti voluntate nimium, pro reirei Σa: rei publicae Mμ dignitate parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor. Reliqua perpauca sunt; quae quia vestrae quaestionis erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibifingenda esse sibi a (Σ ?): sibi fingenda esse Mμ et proferenda ne omnium turpissimi reperirentur, si in iudicium nihil praeter invidiam attulissent.