57 Cic. Cluent. 155–158
155 ↷ Interea quidem, per deos immortalis! quoniam omnia commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus, simul et illud quam sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc agere, vobis remremque Σψ2 since Mμ: se sine αa: ipsum sine Manutius publicam et fortunas suas commisisse, sine cura esse, non metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit et quaestione qua se solutum liberumque esse arbitreturarbitretur Σa: arbitraretur Mμ per paucos iudices astringatur. 156Agit enim sic causam T. Attius, adulescens bonus et disertus, omnis civis legibus teneri omnibus; vosvos (ius) auditis et attenditis Σ: vos attenditis et auditis cett. auditis et attenditis silentio, sicut facere debetis. A. Cluentius, eques Romanus, causam dicitcausam dicit eques Rom. a ea lege, qua legequa lege Mμ: qua Σa senatores et ei qui magistratum habuerunt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis praesidia constituere defensionis meae non licet. Si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem quam attingere noluerit praesidi nil fuisse. 157Hic nunc est quiddamquoddam a quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo Romano praestare debeam, quoniam is meae vitaevitae meae a status est ut omnis mihi cura etet Σa: atque Mμ opera posita sit in hominum periculis defendendis. Video quanta et quam periculosa et quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum Romanum transferre conentur. Qua in lege est: „qui coierit“, quod quam late pateat videtis. „convenerit“; aeque incertum et infinitumincertum et infinitum Σa: infinitum et incertum Mμ est. „consenserit“; hoc vero cum infinitum tum obscurum et occultumoccultum Σa: occultum est Mμ. „falsumve testimonium dixerit“; quis de plebe Romana testimonium dixitdixerit Σa umquam cui non hoc periculum T. Attio auctore paratum esse videatis? nam dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem umquam esse confirmo. 158Sed hoc polliceor omnibus, si cui forte hac lege negotium facesseturfacesseret s qui lege non teneatur, si is uti me defensore voluerit, me eius causam legis praesidio defensurum et vel his iudicibus vel horum similibus facillime probaturum, et omni me defensione usurum esse legis, qua nunc ut utar ab eo cuius voluntati mihi obtemperandum est non conceditur.