56 Cic. Cluent. 153–155

153 ↷ O viros fortis, equites Romanos, qui homini clarissimo ac potentissimo, M. Druso, tribuno plebis, restiteruntrestiterunt b2ψ2a: restituerunt (-u- Σ) cett., cumcum ed. Hervag.: quam cum codd. ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum erat nobilitatetum erat nobilitate ed. Hervag.: tum (cum Σ) erant nobilitatis codd., nisi ut ei quiut ii qui b2, Halm: uti qui γ2, Manutius: utique cett. rem iudicassent huiusce modi quaestionibus in iudicium vocarentur! Tum C. Flaviustum Müller: tunc codd. Pusio, Cn. Titinius, C. Maecenas, illa robora populi Romani, ceterique eiusdemeiusdem Klotz: eiuscemodi (huiusce - bψ) codd. ordinis non fecerunt idem quod nunc Cluentius, ut aliquid culpae suscipere se putarent recusando, sed apertissime repugnarunt, cum et recusarentet recusarent Manutius: haec recusarent codd.: haec reputarent Madvig et palam fortissime atque honestissime dicerent, se potuisse iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si sua studia ad honores petendos conferre voluissent. Sese vidisse in ea vita qualis splendor inesset, quanta ornamenta, quae dignitas; quae se non contempsisse sed ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam et quietam, remotam a procellis invidiarum et huiusce modi iudiciorum sequi maluisse. 154Aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secutisecuti Angelius: secum codd. petitionem reliquissent manere. Iniquum esse eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere. Senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apudsplendor apud] splendore ΣB exteras nationes nomen et gratia, togatoga Naugerius: toga et codd. praetexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae; quibus in rebus cum summacum summa b1χ: consumma Σψ1t: summum bψ2s recte factis maiores nostri praemia tumpraemia tum Orelli: premixtum Σb1χψt: praemium b2ψ2s plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. Illi non hoc recusabant ne eane ea Σa: ea ne bχψ lege accusarentur qua nunc Habitus accusatur, quae tunctunc Σa: tum Mμ erat Sempronia, nunc est Corneliaintellegebant enim ea lege equestrem ordinem non tenerised ne nova lege adligarentur laborabant. 155Habitus ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel eaea] ex Σa lege rationem vitae suae redderet qua non tenereturteneretur Mμ: tenetur Σa. Quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in omnis ordines quaestio perferatur.