55 Cic. Cluent. 150–153
150Iniquum tibi videtur, Atti, esse non isdem legibus omnis teneri. Primum, ut id iniquissimum esse confitear, eius modi est ut commutatis eiseis] eos Σ: fort. ideo opus sit legibus, non ut his quae sunt non pareamus. Deinde quis umquam hoc senator recusavit nerecusavit ne Baiter: accusavit ut codd., cumcum] quo Lambinus altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere? Quam multa sunt commoda quibus caremus, quam multa molesta etet Σa: ac bχψ difficilia quae subimus! atque haec omnia tamentamen Σ, Lambinus: tantum cett. honoris et amplitudinis commodo compensantur. Converte nunc ad equestrem ordinem atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones; non perferent. Putant enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse oportere qui summumqui in summum plures dett. locum civitatis aut non potuerunt ascendere aut non petiverunt. 151Atque ut omittam leges alias omnis quibus nos tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati, hanc ipsam legem: „Ne quis iudicio circumveniretur“, C. Gracchus tulit; eam legem pro plebe, non in plebem tulit. Postea L. Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua vos hoc tempore iudicatis, populum Romanum quem ab hoc genere liberum acceperat adligare novo quaestionis genere ausus non est. Quod si fieri posse existimasset, pro illo odio quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem proscriptionis suae qua est ususqua est usus Manutius: questus codd. in veteres iudices in hanc unam quaestionem contulissetobtulisset b1ψ1. 152Nec nunc quicquam agitur – mihi credite, iudices, et prospicite id quod providendum est – nisi ut equites Romaniequites Romani codd. Lambini: eques R. Σb1χψ1: equester ordo b2ψ2a in huiusce legis periculum concludanturconcludantur codd. Lambini: concludatur Σψ2a: includatur bχψ1; neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. Nam ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia, quales, ut verevere bψ2: vero cett. dicam, vos estis et ceteri qui sine cupiditate vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese volunt posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites Romanos in potestatem suampotestatem suam Manutius: potestate sua codd. sit Lambinus: est codd. redacturos, si constitutum sit ut de eis qui rem iudicarintiudicarint Manutius: iudicarent codd. huiusce modi iudicia fieri possint. Vident enim auctoritatem huius ordinis confirmari, vident iudicia comprobari; hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis vestrae posse confidunt. 153Quis enim de homine audeat paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare, cum videat sibi de eo quod coierit aut consenserit causam esse dicendam?