54 Cic. Cluent. 148–149

148 ↷ Nunc quid agatur et quid abs te iuris constituatur vide. Iubet lex ea, quaea in qua Σ lege haec quaestio constituta est, iudicem quaestionis, hoc est Q. Voconiumconiunctum post iudicibus add. ψ2, ante cum b2s, cum eis iudicibus qui ei obvenerintvos appellat, iudicesquaerere de veneno. In quem quaerere? Infinitum est. Quicumque fecerit, vendiderit, emeritemerit om a, habuerit, dederit. Quid eadem lex statim adiungit? recita. Deque eius capite quaerito. Cuius? qui coieritcoierit] coegerit Σ, convenerit? Non ita est. Quidquid] quid id Σψ2s ergo est? dic. Qui tribunus militum legionibus quattuor primis, quive quaestorquaestor Σ: quaestores cett., tribunus plebisdeincepsdeinceps] deinde Σa omnis magistratus nominavitquive in senatu sententiam dixit, dixerit. Quid tumquid tum ΣM: qui tum μa? Qui eorum coiit, coierit, convenit, convenerit quo quis iudicio publico condemnareturcondemnetur Σ. „Qui eorum“? quorum? Videlicet qui supra scripti sunt. Quid intersitintersit αa: interest Mμ utro modo scriptum sit, etsi est apertum, ipsa tamen lex nosipsa tamen lex nos Σa: tamen ipsa lex (add. nos b2) Mμ docet. Ubi enim omnis mortalis adligat, ita loquitur: Qui venenum malum fecit, fecerit.“ Omnes viri, mulieres, liberi, servi in iudicium vocantur. Si idemidem αa: item Mμ de coitione voluisset, adiunxisset: Quive coierit.“ Nunc ita est: Deque eius capite quaerito qui magistratum habuerit quivequive in Mς: inve bψt: in s in senatu sententiam dixerit, qui eorum coiit, coierit. Num is est Cluentius? 149Certe non est. Quis ergo est Cluentius? Qui tamen defendi causam suam lege noluitnoluit Σt: nolit cett.. Itaque abicio legem, morem Cluentio gero. Tibi tamen, Atti, pauca quae ab huius causa seiuncta sunt respondebo. Est enim quiddam in hac causa quod Cluentius ad se, est aliquid quod ego ad me putem pertinere. Hic sua putat interesse sese om. Σa re ipsa et gesto negotio, non lege defendi; ego autem mea existimo interesse me nulla in disputatione ab Attio videri esse superatum. Non enim mihi haec causa sola dicenda estdicenda est] hinc defic.Mς usque ad quae tunc §154, lac. supplet Σ in pag. dimidiata, supplem. in textu hab. bχψa; omnibus hic labor meus propositus est quicumque hac facultate defensionis contenti esse possunt. Nolo quemquam eorum qui adsunt existimare me quae de lege ab Attio dicta suntsint Σ mg., si reticuerim, comprobare. Quam ob rem, Cluenti, de te tibi obsequor; neque egoego] enim t legem recito neque hoc loco pro te dico, sed ea quae aa (ad ψ1) me desiderari b1χψ1: te a me desiderari Σb2: te a me desiderare ψ2a me desiderari arbitror non relinquam.