5 Cic. Cluent. 11–14
11 ↷ A. Cluentius Habitus fuit, pater huiusce, iudices, homo non solum municipi Larinatis ex quo erat sed etiam regionis illius et vicinitatis virtute, existimatione, nobilitate princepsprinceps Ba, Quintil. iv. 2. 130: facile princeps Mμ. Is cum esset mortuus Sulla et Pompeio consulibus, reliquit hunc annos XV natum, grandem autem et nubilem filiam quae brevi tempore post patris mortem nupsit A. Aurio Melino, consobrino suo, adulescenti in primis, ut tum habebatur, inter suos et honesto et nobili. Cum essent eaeeae s: hae (hec b) Mμ nuptiae plenae dignitatis, 12plenae concordiae, repente est exorta mulieris importunae nefaria libido non solum dedecore verum etiam scelere coniuncta. Nam Sassia, mater huius Habiti – mater enim a me in omni causain omni causa Σa: nominis causa Mμ: om. Quintil. Declam. 388, tametsi in hunc hostili odio et crudelitate est, mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo scelere et immanitate audiet ut naturae nomen amittat; quo enim est ipsum nomen amantius indulgentiusque maternum, hoc illius matris quae multos iam annos et nunc cum maxime filium interfectum cupit singulare scelus maiore odio dignum esse ducetisducetis Mμ: iudicabitis ψ2s (? Σ). Ea igitur mater Habiti, Melini illius adulescentis, generi sui, contra quam fas erat amore capta primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat in illa cupiditate continebaturcontinebat a: se continebat Baiter; deinde ita flagrare coepit amentia, sic inflammata ferri libidine ut eam non pudornon pudor ΣBa: non pudor, non pudicitia Mμ, non pietas, non macula familiae, non hominum fama, non fili dolor, non filiae maeror a cupiditate revocaret. 13Animum adulescentis nondum consilio ac ratione firmatum pellexit eis omnibus rebus quibus illa aetas capi ac deleniri potest. Filia, quae non solum illo communi dolore muliebri in eius modi viri iniuriis angeretur sed nefarium matris paelicatum ferre non posset de quo ne queri quidem se sine scelerese sine scelere Σa, Arusian. (K. vii. 504): sine scelere se Mμ posse arbitraretur, ceteros sui tanti mali ignaros esse cupiebat; in huius amantissimi sui fratris manibus et gremio maerore et lacrimis consenescebat. 14Ecce autem subitum divortium quod solacium malorum omnium fore videbatur! Discedit a Melino Cluentia ut in tantis iniuriis non invita, utut μa: aut Σ: at M a viro non libenter. Tum vero illa egregia acac Mσψ: et ba praeclara mater palam exsultare laetitia, triumpharetriumphare Ba: ac triumphare Mμ gaudio coepit, victrix filiae non libidinis; diutiusdiutius Σa: itaque diutius Mμ suspicionibus obscuris laedi famam suam noluit; lectum illum genialem quem biennio ante filiae suae nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni expulsa atque exturbata filia iubet. Nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.