22 Cic. Cluent. 59–62
59 ↷ Quid est quod iam de Oppianici persona causaquepersona causaque αa: causa Mμ plura dicamus? Apud eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant locus ei primus est constitutus. Accusatus est criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter dicta sunt et praeterea multis quae ego omnia nuncnunc hoc loco hab. Mμ, post ego Σ, ante ego s, om. t omitto; accusatus est apud eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C.C. αa: om. Mμ Fabricium conscium malefici condemnarant. 60Utrum per deos immortalis! magis est mirandum quod is condemnatus est, an quod omnino respondere ausus est? Quid enim illi iudices facere potuerunt? qui si innocentis Fabricios condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et superioribus consentireconsentire αa: consistere Mμ iudiciis debuerunt. An vero illi sua per seper se del. Lambinus ipsi iudicia rescinderentrescinderent (-unt b1) Mμ: perscinderent (-unt s) a, cum ceteri soleant in iudicando ne ab aliorum iudiciis discrepent providere? et illiilli Mb: ii ψa: num ς qui Fabrici libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum, quia consciusconscius esset Σψ2a, condemnassent, ipsum principem atque architectum sceleris absolverent? et qui ceteros nullo praeiudicio facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc quem bis iam condemnatumbis iam condemn. Σa: iam bis condemn. b: bis condemn. iam Mσψ acceperant liberarent? 61Tum vero illa iudicia senatoria non falsa invidia sed vera atque insigni turpitudine notata atque operta dedecore et infamia defensioni locum nullum reliquissent. Quid enim tandem illi iudices responderent, si qui ab eis quaereret: „Condemnastis Scamandrum, quo crimine?“ „Nempe quod Habitum per servum medici veneno necare voluisset.voluit. Ecquid Madvig“ „Quid Habiti morte Scamander consequebatur?“ „Nihil, sed administer erat Oppianici.“ „Et condemnastis C. Fabricium, quid ita?et αa: om. Mμ“ „Quia, cum ipse familiarissime Oppianico usus, libertus autem eius in maleficio deprensus esset, illum expertem eius consili fuisse non probabatur.“ Si igitur ipsum Oppianicum bis suis iudiciis condemnatum absolvissent, quis tantam turpitudinem iudiciorum, quis tantam inconstantiam rerum iudicatarum, quis tantam libidinem iudicum ferre potuisset? 62Quod si hoc videtis quod iam hac omni oratione patefactum est, illo iudicio reum condemnari, praesertim ab isdem iudicibus qui duo praeiudicia fecissent, necesse fuisse, simul illud videatis necesse est, nullam accusatoriaccusatoris Σa causam esseesse causam Σa potuisse cur iudicium vellet corrumpere.