21 Cic. Cluent. 57–59
57 ↷ Iamiam] nam Madvig hoc prope iniquissime comparatum est quod in morbis corporis, ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur, in periculis capitis, ut quaeque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur. Nisi forte hoc causaehoc causae Lambinus: hoc causa αa: haec causa Naugerius est quod medici nihil praeter artificium, oratores etiam auctoritatem praestare debentnisi … debent αa, om. Mμ, edd. ante Angelium. 58Citatur reus, agitur causaagitur causa om. s, post paucis hab. t, del. Baiter; paucis verbis accusat ut de re iudicata Cannutius; incipit longo et alte petito prooemio respondere maior Caepasius. Primo attente auditur eius oratio. Erigebat animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat ipse Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius eloquentia sed defensionis impudentia commoveri. Postea quam de re coepit dicere, ad ea quae erant in causa addebat etiam ipse nova quaedam volnera ut, quamquam sedulo faciebat, tamen interdum non defendere sed praevaricaripraevaricari] accusationi add. Mμa, del. Lambinus videreturut … videretur a (? Σ): hoc … videbatur Mμ. Itaque cum callidissime se dicere putaret et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset: „Respicite, iudices, hominum fortunas, respicite dubios variosque casus, respicite C. Fabrici senectutem“ – cum hoc „respicite“ ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse. At C. Fabricius a subselliis demisso capite discesserat. 59Hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus causam sibi eripi et se cetera de illo loco „Respicite, iudices“ non posse dicere; nec quicquam propius est factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia reduceret ut reliqua posset perorare. Itaita Σb2a: iam Mμ tum Fabricius primum suo iudicio, quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis iudicum est condemnatus.