19 Cic. Cluent. 51–54
51 ↷ Conlegi me aliquando et ita constitui, fortiter esse agendum; illi aetati qua tum eram solere laudi darilaudi dari Mb2a: laudari (-e b1) Σb1ψa, etiam si in minus firmis causis hominum periculis non defuissem. Itaque feci; sic pugnavi, sic omni ratione contendi, sic ad omnia confugi, quantum ego adsequi potui, remedia ac perfugia causarum ut hoc quod timide dicam consecutus sim, ne quis illi causae patronum defuisse arbitraretur. 52Sed ut quidquidquidquid] quidque Ascens. (i), cf. Madvig. Fin. v. 24 ego apprehenderamapprehenderam Mμ: reprehenderam αs, statim accusator extorquebat e manibus. Si quaesiveram quaequaesiveram Σa: quaesieram Mμ inimicitiae Scamandro cum Habito, fatebatur nullas fuisse, sed Oppianicum cuius ille minister fuisset huic inimicissimum fuisse atque esse dicebat. Sin autem illud egeram, nullum ad Scamandrum morte Habiti venturum emolumentum fuisse, concedebat, sed ad uxorem Oppianici, hominis in uxoribus necandis exercitati, omnia bona Habiti ventura fuissefuisse Σa: esse Mμ dicebat. Cum illa defensione usus essem quae in libertinorum causis honestissima semper existimata est, Scamandrum patrono esse probatum, fatebatur, sed quaerebat cui probatus esset ipse patronussed. . patronus om. a. 53Cum ego pluribus verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias factasinsidias factas Σa: factas insidias Mμ esse per Diogenem constitutumque inter eos alia dealia de Σa: de alia Mμ re fuisse ut medicamentum, non venenum Diogenes adferret; hoc cuivis usucuivis usu (-us s) Mμs: quo visus Σ: quovis usus t venire posseposse Mμ: posset αa: quaerebat cur in eius modi locum tam abditum, cur solus, cur cum obsignata pecunia venisset. Denique hoc loco causa testibus honestissimis hominibus premebatur. M. Baebius de suo consilio Diogenem emptum, se praesente Scamandrum cum veneno pecuniaque deprehensum esse dicebat. P. Quintilius VarusQuintilius C. Stephanus: Quintius Mμa, homo summa religione et summa auctoritate praeditus, de insidiis quae fierent Habito et de sollicitatione Diogenis recenti re secum Cleophantumsecum Cleophantum Mμ: se cum Cleophanto a (? Σ) locutumlocutum Mμt: collocutum b2s esse dicebat. 54Atque in illo iudicio cum Scamandrum nos defendere videremur, verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo totatota Σa: et tota Mμ accusatione Oppianicus. Neque id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat; aderat frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat; postremo – id quod maximo malo illi causae fuit – hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat. Oculi omnium iudicum non in Scamandrum sed in Oppianicum coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus incertusque voltus, crebra coloris mutatio, quae erant antea suspiciosa, haec aperta etet Σa: ac Mμ manifesta faciebant.