18 Cic. Cluent. 50–51
50 ↷ Res agi coepta est; citatus est Scamander reus. Accusabat P. Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum verbis tribus, venenum esse deprensum. Omnia tela totius accusationis in Oppianicum coniciebanturconiciebantur Mμ: constituebantur Σa, aperiebatur causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas commemorabatur, hominis vita et audacia proferebatur, denique omnis accusatio varie graviterque tractata ad extremum manifesta veneni deprehensione conclusa est. Hic ego tumtum ΣMs: cum b2σψ: tamen b1 ad respondendum surrexi qua cura, di immortales! 51qua sollicitudine animi, quo timore! Semper equidem magno cum metu incipio dicere; quotienscumque dico, totiens mihi videor in iudicium venire non ingeni solum sed etiam virtutis atque offici, ne aut id profiteri videar quod non possimpossim αBa: possim implere Mμ, quod est impudentiaeimprudentiae ΣBa1a, aut non idnon id ΣBa: id non Mμ efficere quod possim, quod est aut perfidiae aut neglegentiae. Tum vero ita sum perturbatus ut omnia timerem, si nihil dixissem ne infantissimus, si multa in eius modi causa dixissem ne impudentissimus existimarer.