17 Cic. Cluent. 48–50
48 ↷ Quis umquam audacior, quis nocentior, quis apertior in iudicium adductus est? Quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam excogitata defensio huic uni crimini potuit obsistere? Simul et illud quis est qui dubitet quin hac re comperta manifestoquemanifesteque Σa deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut suscipienda accusatio fuerit? 49Satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis criminibus accusatum esse Oppianicum utiuti Σa: ut Mμ honeste absolvi nullo modo potuerit. Cognoscite nunc ita reum citatum esse illum ut re semel atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium veneritvenerit Mμ: veniret Σa. Nam Cluentius, iudices, primum nomen eius detulit cuius in manibus venenum deprenderat. Is erat libertus Fabriciorum, Scamander. Integrum consilium, iudici corrupti nulla suspicio; simplex in iudicium causa, certa res, unumunum] verum Angelius crimen adlatum est. Hic tum C. Fabriciustum C. Baiter: cum C. ψ2s: cum causa Σ: cum causa C. t: tum M: tamen bς, is de quo ante dixi, qui liberto damnato sibi illud impendere periculum videret, quod mihi cum Aletrinatibuscum Larinatibus b2ψ2a vicinitatem et cum plerisque eorum magnum usum esse sciebat, frequentis eos ad me domum adduxit. Qui quamquam de homine sic ut necesse erat existimabant, tamen quod erat ex eodem municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possentpossint Σa defendere, idque a me ut facerem et ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa patroni omne periculum continebatur. 50Ego, qui neque illis talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse arbitrarer, sicut ne illi ipsi quidemipsi quidem Σa: quidem ipsi Mμ qui mihi tum illam causam commendabant arbitrabantur, pollicitus eis sum mesum me Σa: his sum me (sum me his b) Mμ omnia quae vellent esse facturum.