14 Cic. Cluent. 40–43
40Quid? aviam tuam, Oppianice, Dinaeam cui tu es heres pater tuus non manifesto necavit? Ad quam cum adduxisset medicum illum suum iam cognitum et saepe victorem per quem interfecerat plurimosper … plurimos del. Lambinus mulier exclamat se ab eo nullo modo velle curaricurari velle αa quo curante omnis suosomnes suos αa: suos omnes Mμ perdidisset. Tum repente Anconitanum quendam, L. Clodium, pharmacopolam circumforaneumforanum (-eum B) ΣBa qui casu tum Larinum venisset adgreditur et cum eo HS duobusHS OOOO??? Mμ: duo milia αBa: duobus milibus HS Müller milibus, id quod ipsius tabulis estipsius tab. est ΣBb1a: ipsius tab. tum est Mμ: est ipsius tab. tum b2ψ demonstratum, transigit. L. Clodius, cumcum Σψ2a: qui Mμ properaret, cui fora multa restarent, simul atque introductus est rem confecit; primaprima] una B potione mulierem sustulit neque postea Larini punctum est temporis commoratus. Eadem hac Dinaea testamentum faciente, 41cum tabulas prehendisset Oppianicus, qui gener eiushuius Σa fuisset, digito legata delevit et, cum id multis locis fecisset, post mortem eius ne lituris coargui posset testamentum in alias tabulas transcriptum signis adulterinis obsignavit. Multa praetereo consulto; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa esse videantur. Vos tamen similem sui eumsimilem sui eum Σa: eum similem sui (om. sui b1ς) Mμ fuisse in ceteris quoque vitae partibus existimare debetis. Illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt; cum illo nemo iamnemo iam Σa: iam nemo Mμ: nemo Quintil. ix. 3. 38 rationem, nemo rem ullam contrahebat; nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit, nemo illum aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo convivio dignum iudicabatiudicavit a (? Σ); omnes aspernabantur, omnes abhorrebant, omnes ut aliquam immanem ac perniciosam bestiam pestemque fugiebant. 42Hunc tamen hominem tam audacem, tam nefarium, tam nocentem numquam accusasset Habitus, iudices, si id praetermittere suo salvo capitesuo salvo capite Σa: salvo capite suo Mμ (cf. Zielinski p. 199) potuisset. Erat huic inimicus Oppianicus, erat, sederat sed] erat t1 tamen erat vitricus; crudelis et huic infesta mater, at mater; postremo nihil tam remotum ab accusatione quam Cluentius et natura et voluntate et instituta ratione vitae. Sed cum esset haec eiei Σbs: illi Mσψ: om. t proposita condicio ut aut iuste pieque accusaret aut acerbe indigneque moreretur, accusare quoquo modo posset quam illo modo emori maluit. 43Atque ut hoc ita esse perspicere possitis exponam vobis Oppianici facinus manifesto compertum atque deprensum; ex quo simul utrumque, et huic accusare et illiilli Σb2a: illum Mμ condemnari, necesse fuisse intellegetis.