11 Cic. Cluent. 31–32
31Neque est hoc satis; tametsi in ipso fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur, tamen ut ad hoc nefarium facinus accederet aditum sibi aliis sceleribus ante munivit. Nam cum esset gravida Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus putareturputaretur αa: videretur Mμ, mulierem veneno interfecit ut una illudillud Σψa: illa Mb: cum illa ς, Lambinus quod erat ex fratre conceptum necaretur. Post fratrem adgressus est; qui sero iam exhausto illo poculo mortismortis del. Gruter, cum et de suo et de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione huius voluntatis est mortuus. Ita mulierem ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur necavit; fratris autem liberos prius vita privavit quam illi hanc a natura lucemlucem Σa: propriam lucem Mμ accipere potuerunt; ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihilclausum nihil om. s1 sanctum esse posse aa Σa: om. Mμ cuius audacia fratris liberos ne materni quidem corporis custodiae tegere potuissentcustodiae … potuissent ΣBa: custodia … potuisset Mμ. 32Memoria teneo Milesiam quandam mulierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus secundissecundis om. ΣBa (contra Quintil. viii. 4. 11) accepta pecunia partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis esse damnatam; necnec Σa: neque Mμ iniuria quae spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiae, designatum rei publicae civem sustulisset. Quanto est Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis mortemmortem] vim Quintil. atque cruciatum. Ceteri non videntur in singulis hominibus multa parricidia suscipere posse, Oppianicus inventus est qui in uno corpore plurisplures PMμ: multos Σψ2a necaret.