10 Cic. Cluent. 29–30
29Sentio, iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus breviter a me demonstratis vehementer esse commotos. Quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus hisiis a de rebus non modo audiendum fuit verum etiam iudicandum? Vos auditis de eo in quem iudices non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis, de eo qui et naturae et legibus satis fecit, quem leges exsilio, natura morte multavit, auditis nonnon sine b2ψ2s ab inimico, auditis sine testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt breviterbreviter Σa: breviter a me Mμ strictimque dicuntur. Illi audiebant de eo de quoeo de quo] eo … quo B: eo quo a iurati sententias ferre debebant, de eo cuius praesentis nefarium et consceleratum voltum intuebantur, de eo quem omnesomnes αa: om. Mμ oderant propter audaciam, de eo quem omni supplicio dignum esse ducebant; audiebant ab accusatoribus, audiebant verba multorum testium, audiebant cum una quaque de re a P. Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu diceretur. 30Et est quisquam qui, cum haec cognoverit, suspicari possitposset Σa Oppianicum iudicio oppressum et circumventum esse innocentem? Acervatim reliqua iamreliqua iam ΣBs: iam reliqua cett., iudices, dicam ut ad ea quae propiorapropiora b2ς: propriora ΣBMb1ψ huiuscehuiusce Σa: huius Mμ causae et adiunctiora sunt perveniam. Vos, quaeso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum mortuum sed, cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum, hominemmortuum hominem Σa sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum. Qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius Habiti fuitfuisset Σa, cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emoriemori Σa: mori Mμ nec diutius vixit quam locuta est; nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. Et ad hanc mortemmortem Σa: mortem tam Mμ repentinam vocemquevocemque Mψ: vocesque bσψ2a morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt. Eodemque veneno C. Oppianicum fratrem necavit.