1 Cic. Cluent. 1–4
1Animum advertianimum adverti Σs: animadverti cett. (cf. Cael. 7), iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partispartis Bψ2a: partes Mμ, quarum altera mihi niti et magno opere confidere videbaturvideatur P invidia iam inveterata iudici Iuniani, alteraalteram PΣ tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem venefici criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta. Itaque mihi certum est hanc eandem distributionem invidiae et criminum sic in defensione servare ut omnes intellegant nihil me nec subterfugere voluisse reticendo nec obscurare dicendo. 2Sed cum considero quo modo mihi in utraque re sit elaborandum, altera pars et eapars et ea P: pars est (om. est ς) ea ΣΜμa quae propria est iudici vestri et legitimae venefici quaestionis per mihi brevis et non magnae in dicendo contentionis fore videtur, altera autem quae procul abab PΣbt: a Mσψs iudicio remota est, quae contionibus seditiose concitatis accommodatior est quam tranquillis moderatisque iudiciis, perspicio quantum in agendo difficultatis et quantum laboris sit habitura. 3Sed in hacin hac PΣa: in hac tanta Mμ difficultate illa me res tamen, iudices, consolatur quod vos de criminibus sic audire consuestis ut eorum omniumomnium P: omnem Mμa dissolutionem ab oratore quaeratis, ut non existimetis plus vos ad salutem reo largiri oportere quam quantum defensor purgandis criminibus consequi et dicendo probare potuerit. De invidia autem sic inter nosnos PBM: vos μa disceptare debetis ut non quid dicatur a nobis sed quid oporteat dici consideretis. Agitur enim in criminibus A. Cluenti proprium periculum, in invidia causa communis. Quam ob rem alteram partem causae sic agemus ut vos doceamus, alteram sic ut oremus; in altera diligentia vestra nobis adiungenda est, in altera fides imploranda. Nemo est enim qui invidiae sine vestro ac sine talium virorum subsidio possit resistere. 4Equidem quod ad me attinet, quo me vertam nescionescio] iudices nescio Mart. Cap. (Rhet. M. p. 478), Aquila Rom. (Rhet. M. p. 25), contra Quintil. ix. 2.19. Negem fuisse illamillam om. Quintil. infamiam iudici corrupti? negem esse illam rem agitatam in contionibus, iactatam in iudiciis, commemoratam in senatu? evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam penitus insitam, tam vetustam? Non estnon est] non Quintil. ix. 3. 81 nostri ingeni, vestri auxili est, iudices, huius innocentiae sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma atque in communi incendio subvenire.