6 Cic. Catil. 1, 12–16
12 ↷ Quid est, Catilina? 13num dubitas id me imperante facere quod iam tua sponte faciebas? Exire ex urbe iubet consul hostem. Interrogas me, num in exsilium? Non iubeo, sed, si me consulis, suadeo. Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum qui te non metuat, nemo qui non oderit non oderit] te ante non add. at, post non h . Quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum dedecus non haeret in famahaeret in fama Ant. Augustinus: haeret (inhaeret h) infamiae (-ia a) codd.: inhaeret in fama Madvig ? quae libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuitafuit V: abfuit cett. ? cui tu adulescentulo quem corruptelarum inlecebris inretisses non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti? 14Quid vero? nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locumlocum α h: domum αβγ vacuefecisses vacuefecisses] vacuumfecisses a: vacuefecisti h , nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisticumula visti Wüst: cumulasti codd. ? quod ego praetermitto et facile patior silerisileri aho: om. cett. , ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur. Praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas omnis proximis Idibus tibi impendereproximis Idibus tibi impendere Aah: impend. tibi (tibi impend.) prox. Id. cett. senties: ad illa venio quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuamtuam om. AV difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent. 15Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horumhorum esse h: horum ot neminem qui nesciat qui nesciat] qui sciat A1: quin sciat a: qui non sciat h te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuumtuum om. ao1u sed Fortunamfortunam vulg. populi Romani obstitisse? Ac iam illa omitto – neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea – quotiens tu me designatum, quotiens veroquotiens vero om. a: quotiens me bs: quotiens h consulem interficere conatus es!conatus es voluisti αβ x quot ego tuas petitiones ita coniectas ut vitari posse non viderentur parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! Nihil agisnihil agis om. αβo1tx , nihil adsequerisadsequeris AV: adsequeris, nihil moliris cett. (cf. § 8), neque tamen conari ac velle desistis. 16Quotiensquotiens α h: quotiens vero cett. iam tibitibi iam ah extorta est ista sica de manibus, quotiens excidit casu aliquo et elapsa est! elapsa est] tamen ea carere diutius non potes add. codd. (ex § 24), del. Heumann Quae quidem quibus abs te initiata sacris ac ac] aut (ut V) AV devota sit nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere.