5 Cic. Catil. 1, 10–12
10 ↷ Quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnis tuos, si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu liberaverisliberaveris Lambinus: liberaberis AV: liberabis cett. , modomodo AV: dum modo cett. inter me atque te murus intersit. Nobiscum versari iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam. 11Magna dis immortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem horribilem] terribilem V (voc. terribilem post gratia hab. A) tamque infestam rei publicae pestem totiens iam effugimus. Non est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei publicae. Quam diu mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato; denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam. 12Nunc iam aperte rem publicam universam petis, templa deorum immortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, ItaliamItaliam α: Italiam denique hαβγ totam ad exitium etet α h: ac αβγ vastitatem vocas. Qua re, quoniam id quod est primum, et quod huius imperi disciplinaeque maiorum proprium est, facere nondum audeo, faciam id quod est ad severitatem lenius, adlenius ad ah: lenius et ad cett. communem salutem utilius. Nam si te interfici iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum manus; sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitumtuorum comitum del. Halm magna et perniciosa sentina rei publicae.