12 Cic. Catil. 1, 29–30
29 ↷ His ego sanctissimis rei publicae vocibus et eorum hominum qui hoc idem sentiunt mentibus pauca respondebo. Ego, si hoc optimum factufactu C2 Vabho: factum C1A: facto cett. iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte multari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim si summisummi viri et clar. cives αβγ: summi et clar. viri cives (-vis CA) CAVh: summi et clarissimi viri a viri et clarissimi cives Saturnini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt sed etiam honestarunt, certe verendum mihimihi verendum Al non erat ne quid hoc parricida civium interfecto invidiae mihimihi om. α in posteritatem redundaret. Quod si ea mihi maxime impenderet, tamen hoc animo fui semperfui semper α h: semper fui αβγ ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem. 30Quamquam non nulli sunt in hoc ordine qui aut ea quae imminent non videant aut ea quae videntvident C1: fort. vident … dissimulant dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo conroboraverunt; quorum auctoritate multiauctoritate multi α: auctoritatem secuti multi (multi sec. h) cett. non solum improbi verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore qui non qui non] quin α h (contra Priscian. K. iii. 246) videat coniurationem esse factamfactam esse α (contra Priscian.), neminem tam improbum qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quod si sesesese CAV: se cett. eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique conlectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis verum etiam stirps ac semen malorum omnium.