10 Cic. Catil. 1, 25–27
25Ibis tandem aliquando quo te iam pridem tua istaista tua absh cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. Ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. Numquam tu non modo otium sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. Nactus es ex perditis atque ab omni non modo fortuna verum etiam spe derelictis conflatam improborum manum. 26Hic tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exsultabis, quanta in voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies virum bonum quemquam neque videbis! post videbis add. K (i.e. Kaput) α (sup. lin. C) Ad huius vitae studium meditati illi sunt qui feruntur labores tui, iacere humi non solum ad obsidendum stuprum verum etiam ad facinus obeundum, vigilare non solumad obsidendum … solum om. CAV insidiantem somno maritorum verum etiam bonis otiosorum. Habes ubi ostentes tuamtuam hoc loco hab. α, om. h, post patient. o, post illam cett. illam praeclaram patientiam famis, frigoris, inopiae rerum omnium quibus te brevi tempore confectum esse senties. 27Tantum profeciprofeci tum cum a: profectum cum Diomedes K. i. 392 (contra Charis. K. i. 226, Dosith. K. vii. 419), cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius temptare quam consul vexare rem publicam posses, atque ut id quod esset esset] est Vbs a tea te α h: abs te αβγ scelerate susceptum latrocinium potius quam bellum nominaretur.