7 Cic. Catil. 4, 14–16

14Sed ea quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non possum. Iaciuntur enim voces quae perveniunt ad auris meas eorum qui vereri videntur ut ut] ut non hl2: ne non αβ habeam satis praesidi ad ea quae vos statueritis hodierno die transigenda. Omnia et provisa et parata et constituta suntsunt αβ l2x: om. cett. , patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia tum multo etiam maiore populi Romani ad summum imperium retinendum et ad communis fortunas conservandas voluntate. Omnes adsunt omnium ordinum homines, omnium generumomnium generum Putsche: om. codd. , omnium deniquedenique om. A aetatum; plenum est forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus huius templi ac lociloci ac templi αβ x . Causa est enim post urbem conditam haec inventa sola in qua omnes sentirentsentirent lox: sentire α tu: sentiunt αβ: sentire videmus Nohl (cf. § 19) unum atque idem praeter eos qui, cum sibi viderent esse pereundum, cum omnibus potius quam soli perire voluerunt. 15Hosce ego homines excipio et secerno libenter, neque in improborum civium sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto. Ceteri vero, di immortales! qua frequentia, quo studio, qua virtute ad communem salutem dignitatemque consentiunt! Quid ego hic equites Romanos commemorem? qui vobis ita summam ordinis consilique concedunt ut vobiscum de amore rei publicae certent; quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa coniungit. Quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse venturum. Pari studio defendendae rei publicae convenisse video tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos quos, cum casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab exspectatione sortis ad salutem communem esse conversos. 16Omnis ingenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum. Quis est enim cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa et et] et hoc αβ l2x commune patriae solum cumcum ox: non h (om. non post cui): om. cett. sit carum tum vero dulce atque iucundum?