6 Cic. Catil. 4, 11–13

11Quam ob rem, sive hoc statueritis, dederitis mihi comitem ad contionem populo carum atque iucundum, sive Silani sententiam sequi malueritis, facile me atque vosvos αβ: vos a cett. crudelitatis vituperatione populus Romanus populus Romanus] populo Romano a, Müller: om. l αγ liberabitliberabit scripsi (cf. Har. Resp. 49): om. α: exsolvitis αβ h: defendetis l αγ: eripiam i: purgabo Müller , atque obtinebo eam multo leniorem fuisse. Quamquam, patres conscripti, quae potest esse in tanti sceleris immanitate punienda crudelitas? Ego enim de meo sensu iudico. Nam ita mihi salva re publica vobiscum perfrui liceat ut ego, quod in hac causa vehementior sum, non atrocitate animi moveormoveor AV αβ(l2): movear ahl1αγ quis enim est me mitior?sed singulari quadam humanitate et misericordia. Videor enim mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem. Cerno animo sepulta in patriasepulta in patria Aah: sepultam patriam cett. miseros atque insepultos acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in vestra caede bacchantis. 12Cum vero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse sese om. ah, post fatis hab. αβ ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse huichuic CAab1: hunc cett. Gabinium, cum exercitu venisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam virginum atque puerorum ac vexationemvexationem CV: vexantium Aahls: vexantiam bu virginum Vestalium perhorresco, et, quia mihi vehementer haec videntur misera atque miseranda, idcirco in eos qui ea perficere voluerunt me severum vehementemque praebebopraebeo b (contra Arusian. K. vii. 486). Etenim quaero, si quis pater familias, liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo, supplicium de servis servis] servo cod. Paris. 6602, Lactantius, de ira Dei 1. 17 non quamnon quam Lambinus: numquam Lactantius: quam codd. acerbissimum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelissimus esse videatur? Mihi vero importunus ac ferreus qui non doloredolore ac (et edd.) cruciatu nocentis suum b2shl2: dolore nocentis suum o: om. cett. et cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumquecruciatumque (om. que V) ahlo: ac cruciatum b2s: cruciatu tu lenierit. Sic nos in his hominibus qui nos, qui coniuges, qui liberos nostros trucidare voluerunt, qui singulas unius cuiusque nostrum domos et hoc universum rei publicae domicilium delere conati sunt, qui id egerunt ut gentem Allobrogum in vestigiis huius urbis atque in cinere deflagrati imperi conlocarent, si vehementissimi fuerimus, misericordes habebimur; sin remissiores esse voluerimus, summaesummae l1αγ: summa cett. nobis crudelitatis in patriae civiumque pernicie fama subeunda est. 13Nisi vero cuipiam L. Caesar, vir fortissimus et amantissimus rei publicae, crudelior nudius tertius visus est, cum sororis suae, feminae lectissimaelectissimae C2: electissimae C1 cett. , virum praesentem et audientem vita privandum esse dixit, cum avum suumsuum αβ l2 et Schol.: om. cett. iussu consulis interfectum filiumque eius impuberem legatum a patre missum in carcere necatum necatum] fort. e re p. necatos excidit esse dixit. Quorum quod simile factum, quod initum delendae rei publicae consilium? Largitionis voluntas tum in re publica versata est et partium quaedam contentio. Atque illo illo] eo αβ tempore huius avus Lentuli, vir clarissimusviri clarissimi CAV , armatus Gracchum est persecutus. Ille etiam grave tum volnus accepit, ne quid de summa rei publicae summa rei p.] summa rei p. dignitate a: summa dignitate rei p. αβ hx: summa re p. pauci dett. minueretur minueretur] diminueretur αβ h (minueretur … rei p. om. CAV); hic ad evertenda fundamenta rei publicaerei p. fundamenta a Gallos arcessit, servitia concitat, Catilinam vocat, attribuit nos trucidandos Cethego et ceteros civis interficiendos Gabinio, urbem inflammandam CassioCassio ox: om. cett. , totam Italiam vastandam diripiendamque Catilinae. Vereamini minusminus hic inserui, nimis ante aliquid habent codd. censeo ne in hoc scelere tam immani ac nefando aliquid severius severius] severe αβ x statuisse videamini: multo magis est verendum ne remissione poenae crudeles in patriam quam ne severitate animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostis fuisse videamur.